ASS 1 (1865-66), p. 479

RESTIT. m INTEGR. ET NULI. PROF. SEU Í)ISP» 47$
» ventu B. in Galliis: mini tamen videtur in una ex uteris me'
» adiunxisse, quod si ipse «e vocatum ad statum religiosum non
» agnosceret, transiret ad collegium de Meylhani» (ad studia
prosequenda) (1).
Ex hoc autem contextu, quae certa Consultori videbantur
haec erant: nempe Caius etsi abesset a conventu Sábaudiae, ufo*
degebat Titius, praesens tamen ibi erat uteris et incitamenti^,
quibus multo minus poterat resistere oppressa mens Titii în
nova hac domo, ubi longe a suis et ab iis circumdatus, qui voluntatem
eius flectere data opera debebant, a nemine solamen et
auxilium poterat expectare. Aliis autem animadversis concludebat
Consultor, cum moralis coactio semel inducta, nunquam Titium
deseruerit, votorum emissionem irritam haberi debere, utpote
necessaria libertate destitutam.
Quoniam autem huic conclusioni videbatur opposita attestatio
Magistri novitiorum, eam attestationem in examen revocabat
Consultor. Attestatio autem ita se habebat: « Quod sciam iuve-
)) nis Titius, impulsus non fuit ad professionem religiosam, nec
» per metum, nec per minas, nec per spiritus seu ingenii levi-
» tatem. Puto eiusdem vota perfecte libera fuisse quemadmodum
» fidem facit eius professionis actus coram integra communitate.
» Communitas, cum ter convocata fuisset durante Titii novitiatu
» ut iudicium ferret, omnium professorum suffragia favorabilia
» ipsi semper retulit; et nunquam contestatio aliqua exorta est
» super eiusdem vocatione. » Animadvertebat itaque inter alia
Consultor mirum esse non debere si ille, qui Titium , integro
probationis anno, suo consilio, et directione gubernavit, quique
suis incitamentis ad professionem impulit, asserat -puto eiusdem
vota perfecte libera fuisse - Erronee id putare potuit, sicut ex errore
dixit Titii professionem fuisse immunem a quacumque

(i) Ad declarationem huius ultimi in- » R. P. Maitre, soit a mon frère, tout en
cisi faciunt verba, quae reperiuntur in » laissant entendre la possibilité de MeyEpistola
Caii de qua supra in nota. In » lhan faisaient évidemment pencher la
ea Epistola postquam Caius fassus sit, » balance vers la première chance de l'alse
ex deceptione, vehementer institisse, » ternati ve.» Quae verba innuunt quam
ut Titius in Sabaudiam demigraret, haec inanis fuerit ista possibilitas si quae inde
epistolari relatione adiungit. «Mais je dicata fuerit, ut Consultor auimadverte-
» dois déclarer, que mes "lettres soit au bat.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.