ASS 1 (1865-66), p. 480

coactione. Nec eiusdem Magistri depositionem vim acquirere
ex adiecta ratione - quemadmodum fidem facit eius professionis actus
coram integra communitate - Nam unanimiter tenent Doctores
ac pluries firmavit S. Rota ut videre est penes Ursayam
t. 1 disc. 1 p. 1 n. 38, quod professio, etsi emissa appareat iucundo
hilarique animo, cum metus praecesserit, et durent influxus
eiusdem, coactionisque moralis, uti nulla habenda est. Attestatio
autem Communitatis respiciebat actus omnino externos.
QUID POST PROFESSIONEM EVENERIT. —Non est cur referamus depositiones
testium, qui omnes conveniebant in eo quod evenerit
post emissam a Titio professionem. Integrum porro temporis
spatium usque ad saecularizationem Consultor dividebat in tria
veluti stadia. Primum stadium est, poenitentiae, aversionis ab
instituto religioso , et conatuum ad dissolvendae! professionem :
secundum stadium comprehendit perplexitates mentis, et angustias
spiritus nimiis et continuis scrupulis agitati: tertium denique
stadium irregulari vitae genere, et culpis vere gravibus
continebatur.
Atqui (subiiciebat Consultor) immediata illa poenitentia, et
subsequens scrupulorum quantitas, et ultima culparum perpetratio
ostendunt professionem antecedentem non omnino liberam,
et spontaneam fuisse. Non enim tam cito afflatus Spiritus
Domini pertransit, ceu arguit Rota in dec. n. 25 et seqq. coram
Arguell. Quibus insuper illustratis Consultor plene ostendebat
non potuisse tractu temporis hanc professionem convalidari per
aliquam ratihabitionem.
Post haec, ea omnia, quae usque adhuc in examen revocata
sunt et disputata, Consultor breviter colligens adiungebat, non
deesse rationem cur fides non praestetur confessioni iuratae Titii
asserentis suam professionem fuisse irritam , allegata auctoritate
Pignatellii Cons. A n. 9 t. 1 inquientis: «non obstat quod
)) in re professionis stari non debeat iuramento professi... Quando
» sunt aliae praesumptiones potentissimae, adminicula, et con-
» iecturae, quae nulliter professo favent, multi Auctores, iique
» gravissimi docent, stari posse iuramento illius ; ita limitant suam
» doctrinam Angles, Caietanus, Navarrus, ac tenent Barth etc.»
Atque addebat, huic iuratae professioni non posse valide opponi
opinionem testium, qui validam Titii professionem existimarunt,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.