ASS 23 (1890-91), p. 646

ius est illud validius, quanto persona humana in convictu domestico
plura complectitur. Sanctissima naturae lex est, ut victu
omnique cultu paterfamilias tueatur, quos ipse procreant : idemque
illuc a natura ipsa deducitur, ut velit liberis suis, quippe
qui paternam referunt et quodam modo producunt personam,
anquirere et parare, unde se honeste possint in ancipiti vitae
cursu a misera fortuna defendere, id vero efficere non alia ratione
potest, nisi fructuosarum possessione rerum, quas ad liberos
hereditate transmittat. — Quemadmodum civitas, eodem
modo familia, ut memoravimus, veri nominis societas est, quae
potestate propria, hoc est paterna, regitur. Quamobrem, servatis
utique finibus quos proxima eius caussa praescripserit, in deligendis
adhibendisque rebus incolumitati ac iustae libertati suae
necessariis, familia quidem paria saltem cum societate civili
iura obtinet. Paria saltem diximus, quia cum convictus domesticus
et cogitatione sit et re prior, quam civilis coniunctio,
priora quoque esse magisque naturalia iura eius officiaque consequitur.
Quod si cives, si familiae, convictus humani societatisque
participes factae, pro adiumento offensionem, pro tutela
deminutionem iuris sui in republica reperirent, fastidienda citius,
quam optanda societas esset.
Velle igitur ut pervadat civile imperium arbitratu suo usque
ad intima domorum, magnus ac perniciosus est error. — Certe
si qua forte familia in summa rerum difficultate consiliique
inopia versetur, ut inde se ipsa expedire nullo pacto possit,
rectum est subveniri publice rebus extremis; sunt enim familiae
singulae pars quaedam civitatis. Ac pari modo sicubi intra
domesticos parietes gravis extiterit perturbatio iurium mutuorum,
suum cuique ius potestas publica vindicate : neque enim
hoc est ad se rapere iura civium, sed munire atque firmare
iusta debitaque tutela. Hic tamen consistant necesse est, qui
praesint rebus publicis : hos excedere fines natura non patitur.
Patria potestas est eiusmodi, ut nec extingui, neque absorberi
a republica possit, quia idem et commune habet cum ipsa hominum
vita principium. Filii sunt aliquid patris, et velut paternae
amplificatio, quaedam personae : proprieque loqui si volumus,
non ipsi per se, sed per communitatem domesticam in
qua generati sunt, civilem ineunt ac participant societatem. Atque
hac ipsa de caussa, quod filii sunt naturaliter aliquid patris...
antequam usum liberi arbitrii habeant, continentur sub pa-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.