ASS 23 (1890-91), p. 647

rentum cura (1). Quod igitur Soeialistae, posthabita providentia
parentum, introducunt providentiam reipublicae, faciunt contra
iustitiam naturalem, ac domorum compaginem dissolvunt.
Ac praeter iniustitiam, nimis etiam apparet qualis esset omnium
ordinum commutatio perturbatioque, quam dura et odiosa
servitus civium consecutura. Aditus ad invidentiam mutuam,
ad obtrectationes et discordias patefleret: ademptis ingenio sin.
gulorum solertiaeque stimulis, ipsi divitiarum fontes necessario
exarescerent: eaque, quam fingunt cogitatione, aequabilitas, aliud
revera non esset nisi omnium hominum aeque misera atque
ignobilis, nullo discrimine, conditio. — Ex quibus omnibus perspicitur,
illud Socialismi placitum de possessionibus in commune
redigendis omnino repudiari oportere, quia iis ipsis, quibus est
opitulandum, nocet; naturalibus singulorum iuribus repugnat,
officia reipublicae tranquillitatemque communem perturbat. Maneat
ergo, cum plebi sublevatio quaeritur, hoc in primis haberi
fundamenti instar oportere, privatas possessiones inviolate servandas.
Quo posito, remedium, quod exquiritur, unde petendum
sit, explicabimus.

Confidenter ad argumentum aggredimur ac plane iure Nostro,
propterea quod caussa agitur ea, cuius exitus probabilis
quidem nullus, nisi advocata religione Ecclesiaque, reperietur.
Cum vero et religionis custodia, et earum rerum, quae in Ecclesiae
potestate sunt, penes Nos potissimum dispensatio sit,
neglexisse officium taciturnitate videremur. — Profecto aliorum
quoque operam et contentionem tanta haec caussa desiderat:
principum reipublicae intelligimus, dominorum ac locupletium,
denique ipsorum, pro quibus contentio est, proletariorum : illud
tamen sine dubitatione affirmamus, inania conata hominum futura,
Ecclesia posthabita. Videlicet Ecclesia est, quae promit ex
Evangelio doctrinas, quarum virtute aut plane componi certamen
potest, aut certe fieri, detracta -asperitate, mollius : eademque
est, quae non instruere mentem tantummodo, sed regere
vitam et mores singulorum praeceptis suis contendit : quae statum
ipsum proletariorum ad meliora promovet pluribus utilis^
sime institutis: quae vult atque expetit omnium ordinum consilia
viresque in id consociari, ut opificum rationibus, quam

(1) S. Thom, II-II. Quaest. X art. XII.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.