ASS 23 (1890-91), p. 648

commodissime potest, consulatur : ad eamque rem adhiberi leges
ipsas auctoritatemque reipublicae, utique ratione ac modo,
putat oportere.
Illud itaque statuatur primo loco, ferendam esse conditionem
humanam : ima summis paria fieri in civili societate non posse.
Agitant id quidem Soeialistae : sed omnis est contra rerum naturam
vana contentio. Sunt enim in hominibus maximae plurimaeque
natura dissimilitudines : non omnium paria ingenia
sunt, non sollertia, non valetudo, non vires : quarum rerum necessarium
discrimen sua sponte sequitur fortuna dispar. Idque
plane ad usus cum privatorum tum communitatis accomodate;
indiget enim varia ad res gerendas facultate diversisque muneribus
vita communis : ad quae fungenda munera potissimum
impelluntur homines differentia rei cuiusque familiaris. — Et
ad corporis laborem quod attinet, in ipso statu innocentiae non
iners omnino erat homo futurus: at vero quod ad animi delectationem
tunc libere optavisset voluntas, idem postea in expiationem
culpae subire non sine molestiae sensu coegit necessitas.
Maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex
ea cunctis diebus vitae tuae (1). — Similisque modo finis acerbitatum
reliquarum in terris nullus est futurus, quia mala pec -
cati consectaria aspera ad tolerandum sunt, dura, difficilia : eaque
homini usque ad ultimum vitae comitari est necesse. Itaque
pati et perpeti humanum est, et ut homines experiantur ac tentent
omnia, istiusmodi incommoda evehere ab humano convictu
penitus nulla vi, nulla arte poterunt. Siqui id se profiteantur
posse, si miserae plebi vitam polliceantur omni dolore molestiaque
vacantem, et refertam quiete ac perpetuis voluptatibus,
ne illi populo imponunt, fraudemque struunt, in mala aliquando
erupturam maiora praesentibus. Optimum factu res humanas,
ut se habent, ita contueri, simulque opportunum incommodis
levamentum, uti diximus, aliunde petere.

Est illud in caussa, de qua dicimus, capitale malum, opinione
fingere alterum ordinem sua sponte infensum alteri, quasi
locupletes et proletarios ad digladiandum inter se pertinaci duello
natura comparaverit. Quod adeo a ratione abhorret et a veritate,
ut contra verissimum sit, quo modo in corpore diversa

(1) Gen. III, 17.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.