ASS 23 (1890-91), p. 649

inter se membra conveniunt, unde illud existit temperamentum
habitudinis, quam symmetriam recte dixeris, eodem modo naturam
in civitate praecepisse ut geminae illae classes congruant
inter se concorditer, sibique convenienter ad aequilibritatem
respondeant. Omnino altera alterius indiget : non res sine opera,
nec sine re potest opera consistere. Concordia gignit pulcritudinem
rerum atque ordinem : contra ex perpetuitate certaminis
oriatur necesse est cum agresti immanitate confusio. Nunc vero
ad dirimendum certamen, ipsasque eius radices amputandas,
mira vis et institutorum christianorum, eaque multiplex. - Ac
primum tota disciplina religionis, cuius est interpres et custos
Ecclesia, magnopere potest locupletes et proletarios componere
invicem et coniungere, scilicet utroque ordine ad officia mutua
revocando, in primisque ad ea quae a iustitia ducuntur. Quibus
ex officiis illa proletarium atque opificem attingunt; quod libere
et cum aequitate pactum operae sit, id integre et fideliter reddere:
non rei ullo modo nocere, non personam violare domi"
norum: in ipsis tuendis rationibus suis abstinere a vi, nec seditionem
induere unquam: nec commisceri cum hominibus flagitiosis,
immodicas spes et promissa ingentia artificiose iactantibus,
quod fere habet poenitentiam inutilem et fortunarum ruinas
consequentes. = Ista vero ad divites spectant ac dominos :
non habendos mancipiorum loco opifices : vereri in eis aequum
esse dignitatem personae, utique nobilita tam ab eo, character
christianus qui dicitur. Quaestuosas artes, si naturae ratio, si
christiana philosophia audiatur, non pudori homini esse, sed
decori, quia vitae sustendandae praebent honestam potestatem.
Illud vere turpe et inhumanum, abuti hominibus pro rebus ad
quaestum, nec facere eos pluris, quam quantum nervis polleant
viribusque. Similiter praecipitur, religionis et bonorum animi
haberi rationem in proletariis oportere. Quare dominorum partes
esse, efficere ut idoneo temporis spatio pietati vacet opifex :
non hominem dare obvium lenociniis corruptelarum illecebrisque
peccandi : neque ullo pacto a cura domestica parsimoniaeque
studio abducere. Item non plus imponere operis, quam vires
ferre queant, nec id genas, quod cum aetate sexuque dissideat.
In maximis autem officiis dominorum illud eminet, iusta
unicuique praebere. Profecto ut mercedis statuatur ex aequitate
modus, caussae sunt considerandae plures : sed generatim locupletes
atque heri meminerint, premere emolumenti sui caussa

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.