ASS 23 (1890-91), p. 650

indigentes ac miseros, alienàque ex inopia captare quaestum,
non divina, non humana iura sinere. Fraudare vero quemquam
mercede debita grande piaculum est, quod iras e caelo ultrices
clamore devocat. Ecce merces operariorum... quae fraudata est
a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth
introivit (1). Postremo religiose cavendum locupletibus ne proletariorum
compendiis quicquam noceant nec vi, nec dolo, nec
funebribus artibus : idque eo vel magis quo non satis illi sunt
contra iniurias atque impotentiam muniti, eorumque res, quo
exilior, hoc sanctior habenda.
His obtemperatio legibus nonne posset vim caussasque dissidii
vel sola restinguere? - Sed Ecclesia tamen, Iesu Christo
magistro et duce, persequitur maiora : videlicet perfectius quiddam
praecipiendo, illuc spectat, ut alterum ordinem vicinitate
proxima amicitiaque alteri coniungat. - Intelligere atque aestimare
mortalia ex veritate non possumus, nisi dispexerit animus
vitam alteram eamque immortalem : qua quidem dempta, continuo
forma ac vera notio honesti interiret : immo tota haec
rerum universitas in arcanum abiret nulli hominum investigationi
pervium. Igitur, quod natura ipsa admonente didicimus^
idem dogma est christianum, quo ratio et constitutio tota religionis
tamquam fundamento principe nititur, cum ex hac vita
excesserimus, tum vere nos esse victuros. Neque enim Deus
hominem ad haec fragilia et caduca, sed ad caelestia atque aeterna
generavit, terramque nobis ut exulandi locum, non ut sedem
habitandi dedit. Divitiis ceterisque rebus, quae appellantur
bona, affluas, careas, ad aeternam beatitudinem nihil interest :
quemadmodum utare, id vero maxime interest. Acerbitates varias,
quibus vita mortalis fere contexitur, Iesus Christus copiosa
redemptione sua nequaquam sustulit, sed in virtutum incitatamenta,
materiamque bene merendi traduxit : ita plane ut nemo
mortalium queat praemia sempiterna capessere, nisi cruentis
Iesu Christi vestigiis ingrediatur. Si sustinebimus, et conregnabimus
(2). Laboribus ille et cruciatibus sponte susceptis, cru
datum et laborum mirifice vim delenivit : nec solum exemplo,
sed gratia sua perpetuaeque mercedis spe proposita, perpessionem
dolorum effecit faciliorem : id enim, quod in praesenti est

(1) lac. v, 4.
(2) II ad Tim. II, 12.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.