ASS 23 (1890-91), p. 651
momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in
sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in caelis (1).
Itaque fortunati monentur, non vacuitatem doloris afferre,
nec ad felicitatem aevi sempiterni quicquam prodesse divitias,
sed potius obesse (2) : terrori locupletius esse debere Iesu Christi
insuetas minas (3) : rationem de usu fortunarum Deo iudici severissime
aliquando reddendam. De ipsis opibus utendis excellens
ac maximi momenti doctrina est, quam si philosophia incolla
tam, at Ecclesia tradidit perfectam plane, eademque efficit
ut non cognitione tantum, sed moribus teneatur. Cuius doctrinae
in eo-est fundamentum positum, quod iusta possessio pecuniarum
a iusto pecuniarum usu distinguitur. Bona privatim
possidere, quod paulo ante vidimus, ius est homini naturale:
eoque uti iure, maxime in societate vitae, non fas modo est, sed
plane necessarium. Licitum est, quod homo propria possideat.
Et est etiam necessarium ad humanam vitam (4). At vero si
illud quaeratur, qualem esse usum bonorum necesse sit, Ecclesia
quidem sine ulla dubitatione respondet : quantum ad hoc,
non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes,
ut scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitate
aliorum. Unde Apostolus dicit: divitibus huius saeculi praecipe....
facile tribuere, communicare (5). Nemo certe opitulari aliis
de eo iubetur, quod ad usus pertineat cum suos tum suorum
necessarios : immo nec tradere aliis quo ipse egeat ad id servandum
quod personae conveniat, quodque deceat : nullus enim
inconvenienter vivere debet (6). Sed ubi necessitati satis et decoro
datum, officium est de eo quod superat gratifican indigentibus.
Quod superest, date eleemosgnam (7). Non iustitiae, excepto
in rebus extremis, officia ista sunt, sed caritatis christianae,
quam profecto lege agendo petere ius non est. Sed legibus
iudiciisque hominum lex antecedit iudiciumque Christi Dei, qui
multis modis suadet consuetudinem largiendi; beatius est magis
dare, quam accipere (8) : et collatam negatamve pauperibus be-
(1) II Cor. IV, 17.
(2) Matth. XIX, 23-24.
(3) Luc. VI, 24-25.
(4) II-II Quaest. LXVI, a. II.
(5) II-II Quaest. LXV, a. II.
(6) II-II Qnaest. XXXII, a. VI.
(7) Luc. XI, 41.
(S) Actor, XX, 35.