ASS 23 (1890-91), p. 660

eam : et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis
animantibus, quae moventur super terram (1). Sunt omnes
homines hac in re pares, nec quippiam est quod inter divites
atque inopes, inter dominos et famulos inter principes privatosque
differat : nam idem dominus omnium (2). Nemini licet
hominis dignitatem, de qua Deus ipse disponit eum magna reverentia,
impune violare, neque ad eam perfectionem impedire
cursum, quae sit vitae in caelis sempiternae consentanea. Quin
etiam in hoc genere tractari se non convenienter naturae suae,
animique servitutem servire velle, ne sua quidem sponte homo
potest: neque enim de iuribus agitur, de quibus sit integrum
homini, verum de officiis adversus Deum, quae necesse est
sancte servari. — Hinc consequitur requies operum et laborum
per festos dies necessaria. Id tamen nemo intelligat de maiore
quadam inertis otii usura, multoque minus de cessatione, qualem
multi expetunt, fautrice vitiorum et ad effusiones pecuniarum
adiutrice, sed omnino de requiete operum per religionem
consecrata. Coniuncta cum religione quies sevocat hominem a
laboribus negotiisque vitae quotidianae ut ad cogitanda revocet
bona caelestia, tribuendumque cultum numini aeterno iustum
ac debitum. Haec maxime natura atque haec caussa quietis est
in dies festos capiendae : quod Deus et in Testamento veteri
praecipua lege sanxit : memento ut diem sabbati santifiees (3) ;
et facto ipse suo docuit, arcana requiete, statim posteaquam
fabricatus hominem erat, sumpta : requievit die septimo ab universo
opere quod patrarat (4).
Quod ad tutelam bonorum corporis et externorum, primum
omnium eripere miseros opifices e saevitia oportet hominum
cupidorum, personis pro rebus ad quaestum intemperanter abutentem.
Scilicet tantum exigi operis, ut hebescat animus labore
nimio, unaque corpus defatigationi succumbat, non iustitia, non
humanitas patitur. In homine, sicut omnis natura sua, ita et
vis efficiens certis est circumscripta finibus, extra quos egredi
non potest. Acuitur illa quidem exercitatione atque usu, sed hac
tamen lege ut agere intermittat identidem et acquiescat. De quotidiano
igitur opere videndum ne in plures extrahatur horas,

fi) Gen. I, 28.
(2) Rom. X, 12.
(3) Exod, XX, 8.
(4) Gen. II. 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.