ASS 23 (1890-91), p. 661
quam vires sinant. Intervalla vero quiescendi quanta esse oporteat,
ex vario genere operis, ex adiunctis temporum et locorum,
ex ipsa opificum- valetudine iudicandum. Quorum est opus lapidem
e terra excindere, aut ferrum, aes, aliaque id genus effodere
penitus abdita, eorum labor, quia multo maior est idemque
valetudini gravis, cum brevitate temporis est compensandus.
Anni quoque dispicienda tempora: quia non raro idem operae
genus alio tempore facile est ad tolerandum, alio aut tolerari
nulla ratione potest, aut sine summa difficultate non potest.
— Denique quod facere enitique vir adulta aetate beneque validus
potest, id a femina puerove non est aequum postulare.
Immo de pueris valde cavendum, ne prius officina capiat, quam
corpus, ingenium, animum satis firmaverit aetas. Erumpentes
enim in pueritia vires, velut herbescentem viriditatem, agitatio
praecox elidit : qua ex re omnis est institutio puerilis interitura.
Sic certa quaedam artificia minus apte conveniunt in feminas
ad opera domestica natas: quae quidem opera et tuentur magnopere
in muliebri genere decus, et liberorum institutioni prosperitatique
familiae natura respondent. Universe autem statuatur,
tantum esse opificibus tribuendum otii, quantum cum viribus
compensetur labore consumptis : quia detritas usu vires
debet cessatio restituere. In omni obligatione, quae dominis
atque artificibus invicem contrahatur, haec semper aut adscripta
aut tacita conditio inest, utrique generi quiescendi ut cautum
sit: neque enim honestum esset convenire secus, quia nec postulare
cuiquam fas est, nec spondere neglectum officiorum,
quae vel Deo vel sibimetipsi hominem obstringunt
Rem hoc loco attingimus sat magni momenti : quae recte
intelligatur necesse est, in alterutram partem ne peccetur. Videlicet
salarii definitur libero consensu modus : itaque dominus
rei, pacta mercede persoluta, liberavisse fidem, nec ultra debere
quidquam videatur. Tunc solum fieri iniuste, si vel pretium
dominus solidum, vel obligatas artifex operas reddere totas
recusaret : his caussis rectum esse potestatem politicam intercedere,
ut suum cuique ius incolume sit, sed praeterea nullis.
— Cui argumentationi aequus rerum iudex non facile, neque
in totum assentiatur, quia non est absoluta omnibus partibus
: momentum quoddam rationis abest maximi ponderis.
Hoc est enim operari, exercere se rerum comparandarum caussa,
quae sint ad varios vitae usus, potissimumque ad tuitionem