ASS 23 (1890-91), p. 662

sui necessariae. In sudore vultus tui vesceris pane (1). Itaque
duas velut notas habet in homine labor natura insitas, nimirum
ut personalis sit, quia vis agens adhaeret personae, atque eius
omnino est propria, a quo exercetur, et cuius est utilitati nata :
deinde ut sit necessarius, ob hanc caussam, quod fructus laborum
est homini opus ad vitam tuendam: vitam autem tueri
ipsa rerum, cui maxime parendum, natura iubet. Iamvero si ex
ea dumtaxat parte spectetur quod personalis est, non est dubium
quin integrum opifici sit pactae mercedis angustius finire
modum : quemadmodum enim operas dat ille voluntate, sic et
operarum mercede vel tenui vel plane nulla contentus esse voluntate
potest. Sed longe aliter iudicandum si cum rationepersonalitatis
ratio coniungitur necessitatis, cogitatione quidem non
re ab illa separabilis. Reapse manere in vita, commune singulis
officium est, cui scelus est deesse. Hinc ius reperiendarum rerum,
quibus vita sustentatur, necessario nascitur : quarum rerum
facultatem infimo cuique non nisi quaesita labore merces
suppeditat. Esto igitur, ut opifex .atque herus libere in idem placitum,
ac nominatim in salarii modum consentiant : subest tamen
semper aliquid ex iustitia naturali, idque libera paciscentium
voluntate maius et antiquius, scilicet alendo opifici, frugi
quidem et bene morato, haud imparem esse mercedem oportere.
Quod si necessitate opifex coactus, aut mali peioris metu
permotus duriorem conditionem accipiat, quae, etiamsi nolit,
accipienda sit, quod a domino vel a redemptore operum imponitur,
istud quidem est subire vim, cui iustitia réclamât. — Verumtamen
in his similibusque caussis, quales illae sunt in unoquoque
genere artificii quota sit elaborandum hora, quibus praesidiis
valetudini maxime in officinis cavendum, ne magistratus
inferat sese importunius, praesertim cum adiuncta tam varia
sint rerum, temporum, locorum, satius erit eas res iudicio reservare
collegiorum, de quibus infra dicturi sumus, aut aliam
inire viam, qua rationes mercenariorum, uti par est, salvae sint,
accedente, si res postulaverit, tutela praesidioque reipublicae.
Mercedem si ferat opifex satis amplam ut ea se uxoremque
et liberos tueri commodum queat, facile studebit parsimoniae,
si sapit, efficietque, quod ipsa videtur natura monere, ut detractis
sumptibus, aliquid etiam redundet, quo sibi liceat ad mo-

(1) Gen. III, 19.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.