ASS 23 (1890-91), p. 664
res varias, privatorum providentia constitutas, ad cavendum
opifìci, itemque orbitati uxoris et liberorum, si quid humanitus
accidat: instituti patronatus pueris, puellis, adolescentibus natuque
maioribus tutandis. Sed principem locum obtinent sodalitia
artificum, quorum complexu fere cetera continentur. Fabrum
corporatorum apud maiores nostros diu bene facta constitere.
Revera non modo utilitates praeclaras artificibus, sed
artibus ipsis, quod perplura monumenta testantur, decus atque
incrementum peperere. Eruditiore nunc aetate, moribus novis,
auctis etiam rebus quas vita quotidiana desiderat, profecto sodalitia
opificum flecti ad praesentem usum necesse est. Vulgo
coiri eius generis societates, sive tota ex opificibus conflatas,
sive ex utroque ordine mixtas, gratum est : optandum vero ut
numero et actuosa virtute crescant. Etsi vero de iis non semel
verba fecimus, placet tamen hoc loco ostendere, eas esse valde
opportunas, et iure suo coalescere : item qua illas disciplina uti,
et quid agere oporteat.
Virium suarum explorata exiguitas impellit hominem atque
hortatur, ut opem sibi alienam velit adiungere. Sacrarum litterarum
est illa sententia : melius est duos esse simul, quam
unum: habent enim emolumentum societatis suae. Si unus ceciderit,
ab altero fulcitur. Vete soli: quia cum ceciderit, [non
habet sublevantem se (1). Atque illa quoque: frater, qui adiuvatur
a fratre, quasi civitas firma (2). Hac homo propensione
naturali sicut ad coniunctionem ducitur congregationemque civilem,
sic et alias cum civibus inire societates expetit, exiguas
illas quidem nec perfectas, sed societates tamen. Inter has et
magnam illam societatem ob differentes caussas proximas interest
plurimum. Finis enim societati civili propositus pertinet
ad universos, quoniam communi continetur bono : cuius omnes
et singulos pro portione compotes esse ius est. Quare appellatur
publica quia per eam homines sibi invicem communicant in
una republica constituenda (3) Contra vero, quae in eius velut
sinu iunguntur societates, privatae habentur et sunt, quia videlicet
illud, quo proxime spectant, privata utilitas est, ad solos
pertinens consociatos. Privata autem societas est, quae ad aliquod
negotium privatum exercendum coniungitur, sicut quod
(1) Eccl. IV, 9-12.
(2) Prov. XVIII, 19.
(3) S. Thom. Contra impugnantes Dei cultum et religionem, cap. II.