ASS 23 (1890-91), p. 665

duo vel tres societatem ineunt, ut simul negotientur (1). Nunc
vero quamquam societates privatae existunt in civitate, eiusque
sunt velut-partes totidem, tamen universe ac per se non est in
potestate reipublicae ne existant prohibere. Privatas enim societates
inire concessum est homini iure naturae: est autem ad
praesidium iuris naturalis instituta civitas, non ad interitum: eaque
sit civium coetus soci ari vetuerit, plane secum pugnantia
agat, propterea quod tam ipsa quam coetus privati uno hoc e
principio nascuntur, quod homines sunt natura congregabiles.
— Incidunt aliquando tempora cum ei generi communitatum
rectum sit leges obsistere : scilicet si quidquam ex instituto persequantur,
quod cum probitate, cum iustitia, cum reipublicae
salute aperte dissideat. Quibus in caussis iure quidem potestas
publica, quo minus illae coalescant, impediet: iure etiam dissolvet
coalitas : summam tamen adhibeat cautionem necesse est,
ne iura civium migrare videatur, neu quidquam per speciem
utilitatis publicae statuat, quod ratio non probet. Eatenus enim
obtemperandum legibus, quoad cum recta ratione adeoque cum
lege Dei sempiterna consentiant (2).
Sodalitates varias hic reputamus animo et collegia et ordines
religiosos, quos Ecclesiae auctoritas et pia christianorum
voluntas genuerant; quanta vero cum salute gentis humanae,
usque ad nostram memoriam historia loquitur. Societates eiusmodi,
si ratio sola diiudicet, cum initae honesta caussa sint,
iure naturali initas apparet fuisse. Qua vero parte religionem
attingunt, sola est Ecclesia cui iuste pareant. Non igitur in eas
quicquam sibi arrogare iuris, nec earum ad se traducere administrationem
recte possunt qui praesint civitati: eas potius officium
est reipublicae vereri, conservare, et, ubi res postulaverint,
iniuria prohibere. Quod tamen longe aliter fieri hoc praesertim
tempore vidimus. Multis locis communitates huius generis
respublica violavit, ac multiplici quidem iniuria : cum et
civilium legum nexo devinxerit, et legitimo iure personae moralis
exuent, et fortunis suis despoliarit. Quibus in fortunis suum

(1) ib.
(2) Lex humana in tantum habet rationem [legis, in quantum est secundum
rationem rectam, et secundum hoc manifestum est quod a lege aeterna derivatur.
In quantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua, et sie non habet rationem
legis, sed magis violentiae cuiusdam. (S. Thom. Summ. Theol. I-II, Qaaest. XIII,
a. III).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.