ASS 26 (1893-94), p. 269
LITTERAE ENCYCLICAE Sanctissimi D. N. Leonis PP. XIII ad Patriarchas Primates
Archiepiscopos Episcopos universos catholici orbis gratiam et communionem
cum Apostolica Sede habentes.
De Studiis Scripturae Sacrae
Providentissimus Deus, qui humanum genus, admirabili caritatis
consilio, ad consortium naturae divinae principio evexit,
dein a communi labe exitioque eductum, in pristinam dignitatem
restituit, hoc eidem propterea contulit singulare praesidium, ut
arcana divinitatis, sapientiae, misericordiae suae supernaturali
via patefacere!. Licet enim in divina revelatione res quoque
comprehendantur quae humanae rationi inaccessae non sunt,
ideo hominibus revelatae, ut ab omnibus expedite, firma certitudine
et nullo admixto errore cognosci possint, non hac
tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed
quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem
supernaturalem (1). Quae supernaturalis revelatio, secundum
universalis Ecclesiae fidem, continetur tum in sine scripto traditionibus,
tum etiam in libris scriptis, qui appellantur sacri
et canonici, eo quod Spiritu Sancto inspirante conscripti, Deum
habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt (2).
Hoc sane de utriusque Testamenti libris perpetuo tenuit palamque
professa est Ecclesia : eaque cognita sunt gravissima veterum
documenta, quibus enuntiatur, Deum, prius per prophetas,
deinde per seipsum, postea per apostolos locutum, etiam
Scripturam condidisse, quae canonica nominatur (3), eamdemque
esse oracula et eloquia divina (4), litteras esse, humano
generi longe a patria peregrinanti a Patre caelesti datas et per
auctores sacros transmissas (5). Iam, tanta quum sit praestantia
et dignitas Scripturarum, ut Deo ipso auctore confectae, altis-k
sima eiusdem mysteria, consilia, opera complectantur, illud consequitur,
eam quoque partem sacrae theologiae, quae in eisdem
divinis Libris tuendis interpretandisque versatur, excellentiae
(1) Conc. Vat. sess. m. .cap. I I , de revel.
(•2) Ibid.
(3) S. Aug. de civ. Dei xi, 3.
(4) S. Clem. Eom. i, ad Cor. 45; S. Policarp, ad Pliil. 7; S. Iren. c. haer. I I , 28, 2.
(5) S. Clirys. in Gen. hom. 2, 2; S. Aug. in Ps. xxx. serin. 2, 1; S. Greg. M. ad
Theod. ep. iv, 31.