ASS 26 (1893-94), p. 270

et utilitatis esse quam maximae. — Nos igitur, quemadmodum
alia quaedam disciplinarum genera, quippe quae ad incrementa
divinae gloriae humanaeque salutis valere plurimum posse viderentur,
crebris epistolis et cohortationibus provehenda, non
sine fructu, Deo adiutore, curavimus, ita nobilissimum hoc sacrarum
Litterarum studium excitare et commendare, atque
etiam ad temporum necessitates congruentius dirigere iamdiu
apud Nos cogitamus. Movemur nempe ac prope impellimur sollicitudine
Apostolici muneris, non modo, ut hunc praeclarum
catholicae revelationis fontem tutius atque uberius ad utilitatem
dominici gregis patere velimus, verum etiam ut eumdem ne
patiamur ulla in parte violari, ab iis qui in Scripturam sanctam,
sive impio ausu invehuntur aperte, sive nova quaedam fallaciter
imprudenterve moliuntur. — Non sumus equidem nescii,
Venerabiles Fratres, haud paucos esse e catholicis, viros ingenio
doctrinisque abundantes, qui ferantur alacres ad divinorum Librorum
vel defensionem agendam vel cognitionem et intelligentiam
parandam ampliorem. At vero, qui eorum operam
atque fructus merito collaudamus, facere tamen non possumus
quin ceteros etiam, quorum sollertia et doctrina et pietas optime
hac in re pollicentur, ad eamdem sancti propositi laudem vehementer
hortemur. Optamus nimirum et cupimus, ut plures
patrocinium divinarum Litterarum rite suscipiant teneantque constanter;
utque illi potissime, quos divina gratia in sacrum ordinem
vocavit, maiorem in dies diligentiam industriamque iisdem
legendis, meditandis, explanandis, quod aequissimum est,
impendant.
Hoc enimvero studium cur tantopere commendandum videatur,
praeter ipsius praestantiam atque obsequium verbo Dei
debitum, praecipua causa inest in multiplici utilitatum genere,
quas inde novimus manaturas, Sponsore certissimo Spiritu
Sancto : Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum,
ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in
iustitia, ut perfectus sit homo Bei, ad omne opus bonum
instructus (1). Tali sane consilio scripturas a Deo esse datas
hominibus, exempla ostendunt Christi Domini et Apostolorum.
Ipse enim qui « miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate
meruit fidem, fide contraxit multitudinem (2) », ad sacras Lit-

(1) II Tim. III, 26-17.
(2) S. Aug. de util. cred. xiv. 32.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.