ASS 26 (1893-94), p. 271

Ieras, in divinae suae legationis munere, appellare consuevit:
nam per occasionem ex ipsis etiam sese a Deo missum Deumque
declarat; ex ipsis argumenta petit ad discipulos erudiendos,
ad doctrinam confirmandam suam ; earumdem testimonia et a
calumniis vindicat obtrectantium, et Sadducaeis ac Pharisaeis
ad coarguendum opponit, in ipsumque Satanam, impudentius
sollicitantem, retorquet; easdemque sub ipsum vitae exitum
usurpavit, explanavitque discipulis redivivus, usque dum ad
Patris gloriam ascendit. — Eius autem voce praeceptisque Apostoli
conformati, tametsi dabat ipse signa et prodigia fieri per
manus eorum (1), magnam tamen efficacitatem ex divinis traxerunt
Libris, ut christianam sapientiam late gentibus persuadèrent,
ut Iudaeorum pervicaciam frangèrent, ut haereses comprimerent
erumpentes. Id apertum ex ipsorum concionibus, in primis
Beati Petri, quas, in argumentum firmissimum praescriptionis
novae, dictis veteris Testamenti fere contexuerunt; idque ipsum
patet ex Matthaei et Ioannis Evangeliis atque ex Catholicis, quae
vocantur, epistolis; luculentissime vero ex eius testimonio qui
« ad pedes Gamalielis Legem Moysi et Prophetas se didicisse
gloriatur, ut armatus spiritualibus telis postea diceret confidenter,
Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia
Deo (2) ». — Per exempla igitur Christi Domini et Apostolorum
omnes intelligant, tirones praesertim militiae sacrae, quanti faciendae
sint divinae Litterae, et quo ipsi studio qua religione
ad idem veluti armamentarium accedere debeant. Nan catholicae
veritatis doctrinam qui habeant apud doctos vel indoctos
tractandam, nulla uspiam de Deo, summo et perfectissimo bono,
deque operibus gloriam caritatemque ipsius prodentibus, suppetet
eis vel cumulador copia vel amplior praedicatio. De Servatele
autem humani generis nihil uberius expressiusve quam
ea, quae in universo habentur Bibliorum contextu ; recteque
affirmavit Hieronymus, « ignorationem Scripturarum esse ignorationem
Christi (3) » : ab illis nimirum extat, veluti viva et spirans
imago eius, ex qua levatio malorum, cohortatio virtutum,
amoris divini invitatio mirifice prorsus diffunditur. Ad Ecclesiam
vero quod attinet, institutio, natura, munera, charismata eius
tam crebra ibidem mentione occurrunt, tam multa pro ea tam-

ii) Act., xiv, 3.
(2) S. Hier, de studio Script, ad Paulin. cj>. LUI , 3.
(3; In Is. Prot.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.