ASS 26 (1893-94), p. 279

efficiendum est, ut librorum partes ad interpretandum selectae
tractationem habeant convenienter plenam : quo veluti specimine
allecti discipuli et edocti, cetera ipsi perlegant adamentque in
omni vita. Is porro, retinens instituta maiorum, exemplar in
hoc sumet versionem vulgatam; quam Concilium Tridentinum
in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus
pro authentica habendam decrevit (1), atque etiam
commendat quotidiana Ecclesiae consuetudo. Neque tamen non
sua habenda erit ratio reliquarum versionum, quas christiana
laudavit usurpavitque antiquitas, maxime codicum primigeniorum.
Quamvis enim, ad summam rei quod spectat, ex ditionibus
Vulgatae hebraea et graeca bene eluceat sententia, attamen
si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, « inspectio
praecedentis linguae », suasore Augustino, proficiet (2).
Iamvero per se liquet, quam multum nativitatis ad haec adhiberi
oporteat, quum demum sit « commentatoris officium, non
quid ipse velit, sed quid sentiat ille quem interpretetur, exponere
(3) ». — Post expensam, ubi opus sit, omni industria lectionem,
tum locus erit scrutandae et proponendae sententiae.
Primum autem consilium est, ut probata communiter intrepretandi
praescripta tanto experrectiore observentur cura quanto
morosior ab adversariis urget contentio. Propterea cum studio
perpendendi quid ipsa verba valeant, quid consecutio rerum
velit, quid locorum similitudo aut talia cetera, externa quoque
appositae eruditionis illustratio societur : cauto tamen, ne istiusmodi
quaestionibus plus temporis tribuatur et operae quam
pernoscendis divinis Libris, neve corrugata multiplex rerum
cognitio mentibus iuvenum plus incommodi afferat quam adiumenti.
— Ex hoc, tutus erit gradus ad usum divinae Scripturae
in re theologica. Quo in genere animadvertisse oportet, ad ceteras
difficultatis causas, quae in quibusvis antiquorum libris
intelligendis fere occurrunt, proprias aliquas in Libris sacris
accedere. Eorum enim verbis auctore Spiritu Sancto, res multae
subiiciuntur quae humanae vim aciemque rationis longissime
vincunt, divina scilicet mysteria et quae cum illis continentur
alia multa ; idque nonnunquam ampliore quadam et re
conditiore sententia, quam exprimere littera et hermeneuticae

(1) Sess. iv, decr. de edit. et usu sacr. libror»
(2) De doctr. chr. in, 4.
(3) S. Hier, ad Pammacli.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.