ASS 26 (1893-94), p. 280

leges indicare videantur: alios praeterea sensus, vel ad dogmata
illustranda vel ad commendanda praecepta vitae, ipse litteralis
sensus profecto adsciscit. Quamobrem diffitendum non est religiosa
quadam obscuritate sacros Libros involvi, ut ad eos, nisi
aliquo viae duce, nemo ingredi possit (1) : Deo quidem sic providente
(quae vulgata est opinio Ss. Patrum), ut homines maiore
cum desiderio ct studio illos perscrutarentur, resque inde operose
perceptas mentibus animisque altius inflgerent; intelligerentque
praecipue, Scripturas Deum tradidisse Ecclesiae, 'qua
scilicet duce et magistra in legendis tractandisque eloquiis suis
certissima uterentur. Ubi enim charismata Dornini posita sint,
ibi discendam esse veritatem, atque ab illis, apud quos sit successio
apostolica, Scripturas nullo cum periculo exponi, iam
sanctus docuit Irenaeus (2) : cuius quidem ceterorumque Patrum
doctrinam Synodus Vaticana amplexa est, quando Tridentinum
decretum de divini verbi scripti interpretatione renovans,
hanc ulitis mentem esse declaravit, Ut in rebus fidei et
morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium,
is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit
ac tenet sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu
et interpretatione Scripturarun sanctarum ; atque ideo nemini
licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum
Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari (3). — Qua
plena sapientiae lege nequaquam Ecclesia pervestigationem
scientiae biblicae retardat aut coercet; sed eam potius ab errore
integram praestat, plurimumque ad veram adiuvat progressionem.
Nam privato cuique doctori magnus patet campus,
in quo, tutis vestigiis, sua interpretandi industria praeclare certet
Ecclesiaeque utiliter. In locis quidem divinae Scripturae qui expositionem
certam et definitam adhuc desiderant, effici ita potest,
ex suavi Dei providentis consilio, ut, quasi praeparato studio,
iudicium Ecclesiae maturetur; in locis vero iam definitis
potest privatus doctor aeque prodesse, si eos vel enucleatius
apud fidelium plebem et ingeniosius apud doctos edisserat, vel
insignitis evincat ab adversariis. Quapropter praecipuum sanctumque
sit catholico interpreti, ut illa Scripturae testimonia,

(1) S. Hier, ad Paulin, de studio Script, ep. 1,111. 4.
(2) C haer. iv, 26, 5.
(3) Sess. in, cap. I I , de revel.: cf. Conc. Trid. sess. iv, decr. de edit. et
usu sacr. libror.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.