ASS 26 (1893-94), p. 285
eques, navalis ac muralis pugnae peritus : nisi enim omnes dimicandi
artes noverit, novit diabolus per unam partem, si sola
negligatur, praedonibus suis immissis, oves diripere (1) ». Falladas
hostium artesque in hac re ad impugnandum multiplices
supra adumbravimus : iam, quibus presidiis ad defensionem
nitendum, commoneamus. — Est primum in studio linguarum
veterum orientalium simulque in arte quam vocant criticam.
Utriusque rei scientia quum hodie in magno sit pretio et laude,
ea clerus, plus minusve pro locis et hominibus exquisita, ornatus,
melius poterit decus et munus sustinere suum; nam ipse omnia
omnibus (2) fieri debet, paratus semper ad satisfactionem omni
poscenti rationem de ea quae in ipso est spe (3). Ergo sacrae
Scripturae magistris necesse est atque theologos addecet, eas
linguas cognitas habere quibus libri canonici sunt primitus ab
hagiographis exarati, easdemque optimum factu erit si colant
alumni Ecclesiae, qui praesertim ad academicos theologiae gradus
aspirant. Atque etiam curandum ut omnibus in Academiis,
quod iam in multis receptum laudabiliter est, de ceteris item
antiquis linguis, maxime semiticis, deque congruente cum illis
eruditione, sint magisteria, eorum in primis usui qui ad sacras
Litteras profitendas designantur. — Hos autem ipsos, eiusdem
rei gratia, doctiores esse oportet atque exercitatiores in vera
artis criticae disciplina : perperam enim et cum religionis damno
inductum est artificium, nomine honestatum criticae sublimioris,
quo, ex solis internis, uti loquuntur, rationibus, cuiuspiam libri
origo, integritas, auctoritas diiudicata emergant. Contra perspicuum
est, in quaestionibus rei historicae, cuiusmodi origo et
conservatio librorum, historiae testimonia valere prae ceteris,
eaque esse quam studiosissime et conquirenda et excutienda :
illas vero rationes internas plerumque non esse tanti, ut in causam,
nisi ad quamdam confirmationem, possint advocari. Secus
si fiat, magna profecto consequentur incommoda. Nam hostibus
religionis plus confidentiae futurum est ut sacrorum authenticitatem
Librorum impetant et discerpant: illud ipsum quod extollunt
genus criticae sublimioris, eo demum recidet, ut suum quisque
studium praeiudicatamque opinionem interpretando sectentur:
inde neque Scripturis quaesitum lumen accedet, neque ulla
(1) De saeerd. iv. 4.
(2) I Cor. ix, 22.
(3) I Petr. m, 15.