ASS 26 (1893-94), p. 286
doctrinae oritura utilitas est, sed certa illa patebit erroris nota,
quae est varietas et dissimilitudo sentiendi, ut iam ipsi sunt
documento huiusce novae principes disciplinae : inde etiam, quia
plerique infecti sunt vanae philosophiae et rationalismi placitis,
ideo prophetias, miracula, cetera quaecumque naturae ordinem
superent, ex sacris Libris dimovere non verebuntur. — Congrediendum
secundo loco cum iis, qui sua physicorum scientia
abusi sacros Libros omnibus vestigiis indagant, unde auctoribus
inscitiam rerum talium opponant, scripta ipsa vitupèrent. Quae
quidem insimulationes quum res attingant sensibus obiectas,
eo periculosiores accidunt, manantes in vulgus, maxime in deditam
litteris iuventutem; quae, semel reverentiam divinae revelationis
in uno aliquo capite exuerit, facile in omnibus omnem
eius fidem est dimissura. Nimium sane constat, de natura doctrinam,
quantum ad percipiendam summi Artificis gloriam in
procreatis rebus impressam aptissima est, modo sit convenienter
proposita, tantum posse ad elementa sane philosophiae evellenda
corrumpendosque mores, teneris animis perverse infusam.
Quapropter Scripturae sacrae doctori cognitio naturalium rerum
bono erit subsidio, quo huius quoque modi captiones in divinos
Libros instructas facilius detegat et refellat. — Nulla quidem
theologum inter et physicum vera dissensio intercesserit, dum
suis uterque finibus se contineant, id caventes, secundum S. Augustini
monitum, « ne aliquid temere et incognitum pro cognito
asserant (1) ». Sin tamen dissenserint, quemadmodum se gerat
theologus, summatim est regula ab eodem oblata: « Quidquid,
inquit, ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare
potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium:
quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris litteris,
idest catholicae fidei, contrarium protulerint, aut aliqua
etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse
falsissimum (2) ». De cuius aequitate regulae in consideratione
sit primum, scriptores sacros, seu verius « Spiritum Dei, qui
per ipsos loquebatur, noluisse ista (videlicet intimam adspectabilem
rerum constitutionem) docere homines, nulli saluti profutura
(3) » ; quare eos, potius quam explorationem naturae
recta persequantur, res ipsas aliquando describere et tractare
(1) In Gen. op.. imper f. ix, 30.
(2) De Gen. ad litt. i, 21, 41.
(3) S. Aug. ib. n, 9, 20.