ASS 28 (1895-96), p. 130

tali instantiae precandi suavius quoddam incitamentum bona
ipsa coeptorum initia admovere videantur. Octobri igitur proximo
nihil sane fuerit, Venerabiles Fratres, neque proposito utilius,
neque acceptius Nobis, quam si toto mense vos populique
vestri, Rosarii prece consuetisque praescriptis, Nobiscum apud
Virginem Matrem pientissimi insistatis. Praeclarae quidem sunt
causae cur'praesidio eius consilia et vota Nostra summa spe
committamus.
Eximiae in nos caritatis Christi mysterium ex eo quoque luculenter
proditur, quod moriens Matrem ille suam Ioanni discipulo
matrem voluit relictam, testamento memori : Ecce filius
tuus. In Ioanne autem, quod perpetuo sensit Ecclesia, designavit
Christus personam humani generis, eorum in primis qui sibi ex
fide adhaerescerent : in qua sententia sanctus Anselmus cantuariensis:
Quid, inquit, potest dignius aestimari, quam ut tu, Virgo,
sis mater quorum Christus dignatur esse pater et frater (1)?
Huius igitur singularis muneris et laboriosi partes ea suscepit
obiitque magnanima, consecratis in Cenaculo auspiciis. Christianae
gentis primitias iam tum sanctimonia exempli, auctoritate
consilii^ solatii suavitate, efficacitate sanctarum precum admirabiliter
fovit; verissime quidem mater Ecclesiae atque magistra
et regina Apostolorum, quibus largita etiam est de divinis oraculis
quae conservabat in eorde suo.-Ad haec vero dici vix potest
quantum amplitudinis virtutisque tunc accesserit, quum ad fastigium
caelestis gloriae, quod dignitatem eius claritatemque
meritorum decebat, est apud Filium assumpta. Nam inde, divino
consilio, sic illa coepit advigilare Ecclesiae, sic nobis adesse et
favere mater, ut quae sacramenti humanae redemptionis patrandi
administra fuerat, eadem gratiae ex illo in omne tempus
derivandae esset pariter administra, permissa ei paene immensa
potestate. Hinc recte admodum ad Mariam, velut nativo quodam
impulsu adductae, animae christianae feruntur; cum ipsa fidenter
consilia et opera, angores et gaudia communicant; curaeque
ac bonitati eius se suaque omnia filiorum more commendant.
Hinc rectissime delata ei in omni gente omnique ritu ampla
praeconia, suffragio crescentia saeculorum : inter multa, ipsam
dominam nostram, mediatricem nostram (2), ipsam reparatri-

(1) Or. XLVII, olim XLVI.
(2) S. Bernardus, serm. II in adv. Domini n. 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.