ASS 28 (1895-96), p. 555
ac non semel a medicis explorata est, ex Iudicis mandato
tertiam explorationem subire debet; et cum obtemperare recuset,
Agrigentinus Iudex praesumptionem exinde contra
Franciscum concipit; et potestate, quam sibi nemo detulit,
usus, edicit: «Statuimus, et declaramus, certe constare,
matrimonium istud, inter praedictos Franciscum et Iosepham
contractum, licet non constaret evidenter de viri impotentia,
tamen nunquam fuisse consummatum ».
Quibus ex utraque parte relatis, propositum fuit diluendum
Dubium
An consulendum sit SSmo pro dispensatione super matrimonio
rato et non consummato in casu.
RESOLUTIO. Sacra C. C. re discussa sub die 7 Septembris
1895, censuit respondere : Praevia sanatione actorum,
affirmative, vetito viro transitu ad, alias nuptias, inconsulta
s. Congregatione.
EX S. CONGR. EPISC. ET REGUL.
DECRETUM quo moderatur ministerium colligendi eleemosynas per mulieres in piis
Institutis ut opera misericordiae exerceant, Deo se devoventes.
Singulari quidem protectione et auxilio dignae semet exhibent
mulieres illae, quae in piis religiosisque Institutis Deo se
devovent, ut in proximorum bonum longe lateque opera misericordiae
exerceant nedum directe, sed stipem etiam iisdem
operibus sustentandis quaeritantes, atque egregiam eapropter
humilitatis, patientiae, charitatis aliarumque virtutum laudem
praeseferentes. Cum tamen hoc colligendarum eleemosynarum
ministerium, prae muliebri quaeritantium indole, ac hodierna
humanae societatis conditione, periculis haud vacet nisi opportunis
cautelis communiatur, Sacra Congregatio Episcoporum et
Regularium nonnullis Episcopis petentibus, re diligenter et
mature perpensa, haec quae sequuntur statuit ac decrevit.