ASS 35 (1902-3), p. 234

LITTERAE APOSTOLICAE Ss.mi D. N. Leonis divina providentia Papae Xlil quibus
consilium instituitur studiis sacrae Scripturae provehendis

LEO PP. XIII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Vigilantiae studiique memores, quo depositum fidei Nos
quidem longe ante alios sartum tectumque praestare pro officio
debemus, litteras encyclicas Providentissimus Deus anno 1893
dedimus, quibus complura de studiis Scripturae sacrae data
opera complectebamur. Postulabat enim excellens rei magnitudo
atque utilitas, ut istarum disciplinarum rationibus optime,
quoad esset in potestate Nostra, consuleremus, praesertim cum
horum temporum eruditio progrediens quaestionibus quotidie
novis, aliquandoque etiam temerariis, aditum ianuamque patefaciat.
Itaque universitatem catholicorum, maxime qui sacri
essent ordinis, commonefacimus quae cuiusque pro facultate
sua partes in hac caussa forent; accurateque persequuti sumus
qua ratione et via haec ipsa studia provehi congruenter temporibus
oporteret. Neque in irritum huiusmodi, documenta Nostra
cecidere. Iucunda memoratu sunt quae subinde sacrorum
Antistites aliique praestantes doctrina viri magno numero obsequii
sui testimonia deferre ad Nos maturaverint ; cum et earum
rerum, quas perscripseramus, opportunitatem gravitatemque
efferrent, et diligenter se mandata effecturas confirmarent. Nec
minus grate ea recordamur, quae in hoc genere catholici homines
re deinceps praestitere, excitata passim horum studiorum
alacritate. — Verumtamen insidëre vel potius ingravescere
caussas videmus easdem, quamobrem eas Nos Litteras dandas
censuimus. Necesse est igitur illa ipsa iam impensius urgeri
praescripta : id quod Venerabilium Fratrum Episcoporum diligentiae
etiam atque etiam volumus commendatum.

Sed quo facilius uberiusque res e sententia eveniat, novum
quoddam auctoritatis Nostrae subsidium nunc addere decrevimus.
Etenim cum divinos hodie explicare tuerique Libros, ut
oportet, in tanta scientiae varietate tamque multiplici errorum
forma, maius quiddam sit, quam ut id catholici interpretes recte
efficere usquequaque possint singuli, expedit communia ipsorum
adiuvari studia ac temperari auspicio ductuque Sedis Apo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.