ASS 35 (1902-3), p. 235

stolicae. Id autem commode videmur posse consequi si, quo
providentiae genere in aliis promovendis disciplinis usi sumus,
eodem in hac, de qua sermo nunc est, utamur. His de caussis
placet, certum quoddam Consilium sive, uti loquuntur, Commissionem
gravium virorum institui: qui eam sibi habeant provinciam,
omni ope curare et efficere, ut divina eloquia et exquisitiorem
illam, quam tempora postulant, tractationem passim
apud nostros inveniant, et incolumia sint non modo a quovis
errorum afflatu, sed etiam ab omni opinionum temeritate. Huius
Consilii praecipuam sedem esse addecet Romae, sub ipsis
oculis Pontificis maximi: ut quae Urbs magistra et custos est
christianae sapientiae, ex eadem in universum christianae reipublicae
corpus sana et incorrupta huius quoque tam necessariae
doctrinae praeceptio influat. Viri autem ex quibus id Consilium
coalescet, ut suo muneri, gravi in primis et honestissimo,
cumulate satisfaciant, haec proprie habebunt suae navitati
proposita.
Primum omnium probe perspecto qui sint in his disciplinis
hodie ingeniorum cursus, nihil ducant instituto suo alienum,
quod recentiorum industria repererit novi : quin imo excubent
animo, si quid dies afferat utile in exegesim Biblicam, ut id
sine mora assumant communemque in usum scribendo convertant.
Quamobrem ii multum operae in excolenda philologia
doctrinisque finitimis, earumque persequendis progressionibus
collocent. Cum enim inde fere consueverit Scripturarum oppugnalo
existere, inde etiam nobis quaerenda sunt arma, ne
veritatis impar sit cum errore concertatio. — Similiter danda
est opera, ut minori in pretio ne sit apud nos, quam apud externos
, linguarum veterum orientalium scientia , aut codicum
maxime primigeniorum peritia: magna enim in his studiis est
utriusque opportunitas facultatis.
Deinde quod spectat ad Scripturarum auctoritatem integre
asserendam, in eo quidem aerem curam diligentiamque adhibeant.
Idque praesertim laborandum ipsis est, ut nequando inter
catholicos invalescat illa sentiendi agendique ratio, sane non
probanda, qua scilicet plus nimio tribuitur heterodoxorum sententiis,
perinde quasi germana Scripturae intelligentia ab externae
eruditionis apparatu sit in primis quaerenda. Neque enim
cuiquam catholico illa possunt esse dubia, quae fusius alias
Ipsi revocavimus: Deum non privato doctorum iudicio permi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.