ASS 35 (1902-3), p. 237
logiam fidei catholicamque doctrinam servari tamquam normam
oportere. Iamvero in hoc genere magnopere providendum est,
ut ne acrior disputandi contentio transgrediatur mutuae caritatis
terminos; neve inter disputandum ipsae revelatae veritates
divinaeque traditiones vocari in disceptationem videantur.
Nisi enim salva consensione animorum collocatisque in tuto
principiis non licebit ex variis multorum studiis magnos expectare
huius disciplinae progressus. — Quare hoc etiam in mandatis
Consilio sit, praecipuas inter doctores catholicos rite et
pro dignitate moderari quaestiones; ad easque finiendas qua
lumen iudicii sui, qua pondus auctoritatis afferre. Atque hinc
illud etiam consequetur commodi, ut maturitas offeratur Apostolicae
Sedi declarandi quid a catholicis inviolate tenendum,
quid investigationi altiori reservandum, quid singulorum iudicio
relinquendum sit.
Quod igitur christianae veritati conservandae bene vertat
studiis Scripturae sanctae promovendis ad eas leges, quae supra
statutae sunt, Consilium sive Commissionem in hac alma
Urbe per has litteras instituimus. Id autem Consilium constare
volumus ex aliquot S. R. E. Cardinalibus auctoritate Nostra deligendis:
iisque in communionem studiorum laborumque mens
est adiungere cum Consultorum officio ac nomine, ut in sacris
urbanis Consiliis mos est, claros nonnullos, alios ex alia gente,
viros quorum a doctrina sacra, praesertim biblica, sit commendatio.
Consilii autem erit et statis conventibus habendis, et scriptis
vel in dies certos vel pro re nata vulgandis, et si rogatum
sententiam fuerit, respondendo consulentibus, denique omnibus
modis, horum studiorum, quae dicta sunt, tuitioni et incremento
prodesse. Quaecumque vero res consultae communiter fuerint,
de iis rebus referri ad Summum Pontificem volumus; per illum
autem ex Consultoribus referri, cui Pontifex ut sit ab actis
Consilii mandaverit. — Atque ut communibus iuvandis laboribus
supellex opportuna suppetat, iam nunc certam Bibliothecae
Nostrae Vaticanae ei rei addicimus partem ; ibique digerendam
mox curabimus codicum voluminumque de re Biblica collectam
ex omni aetate copiam, quae Consilii viris in promptu sit.
In quorum instructum ornatumque praesidiorum valde optandum
est locupletiores catholici Nobis suppetias veniant vel utilibus
mittendis libris ; atque ita peropportuno genere officii Deo,
Scripturarum Auctori, itemque Ecclesiae navare operam velint.