ASS 35 (1902-3), p. 238
Ceterum confidimus fore, ut his coeptis Nostris, utpote quae
christianae fidei incolumitatem sempiternamque animarum salutem
recta spectent, divina benignitas abunde faveat; eiusque
munere, Apostolicae Sedis in hac re praescriptionibus catholici,
qui sacris Litteris sunt dediti, cum absoluto numeris omnibus
obsequio respondeant.
Quae vero in hac caussa statuere ac decernere visum est,
ea omnia et singula uti statuta et decreta sunt, ita rata et firma
esse ac manere volumus et iubemus; contrariis non obstantibus
quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die 30
Octobris anno 1902, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
A. Card. MACCHI.
EX S. CONGREGATIONE CONCILII
DECRETUM
DE CHORALI DISCIPLINA IN URBE
Postremis hisce temporibus, quod valde dolendum est, in
ecclesiis collegiatis Urbis, atque adeo in ipsis patriarchalibus
basilicis, chorale servitium paullatim elanguit; ita ut, deficiente
in divini officii recitatione et ritibus obeundis congruo capitularium
numero, sacrae functiones non raro sine ea dignitate et
splendore peragantur, quem divinus cultus, maxime in Urbe
catholici nominis principe, exposcit.
Id non una ex causa factum, sed potissime ex mutata conditione
temporum ; unde novae variaeque in dies pro Ecclesia
et animarum bono necessitates extiterunt; hinc sacerdotes in
multis rebus distracti, exemptiones choralis servitii multiplicatae,
atque etiam quandoque, praepostera adhibita interpretatione,
plus aequo extensae.
Huic occurrens malo SSrïius D. N. Leo PP. XIII, cum, pro
ea quam gerit Romanae ecclesiae prae omnibus aliis paternam