ASS 36 (1903-4), p. 385
ACTA ROMANI PONTIFICIS
MOTU PROPRIO
De electione Episcoporum ad Supremam S. Congregationem S. Officii avocanda.
PIUS PP. x.
Romanis Pontificibus maximae semper curae fuit, ut singulis
in orbe terrarum Ecclesiis tales praeficerentur Pastores
qui probe scirent strenueque valerent tantum sustinere onus
vel ipsis angelieis humeris formidandum. Ex quo factum est
ut ab antiquis temporibus plura iidem ediderint, quibus vel
novae pro Episcoporum felici delectu traderentur normae vel
iam traditarum observantia urgeretur.
Haec inter speciali quidem recordatione digna censemus
quae, ante Sacrosanctum Tridentinum Concilium , Supremus
Pontifex Leo X (1), post illud vero, Xistus V (2), Gregorius XIV (3)
atque Urbanus VIII (4) de qualitatibus promovendorum deque
forma in eorum promotione servanda sapientissime constituerunt;
Nobis tamen in primis memorare libet quae a piae memoriae
Decessoribus Nostris Benedicto XIV (5) et Leone XIII (6)
decreta sunt. Quorum alter methodum hac in re gravissima
a priore invectam ab usu paulatim recessisse dolens, eam instaurare
cogitans, inde a primo sui Pontificatus anno, Constitutione
« Immortalis memoriae » peculiarem S. R. E. Cardinalium
Congregationem instituit, cuius esset, salva manente in
omnibus forma et ratione in electione et confirmatione Episcoporum
exterarum regionum eousque a Sancta hac Sede servata,
operam suam ad promotionem praeficiendorum Italiae
dioecesibus sedulo praestare.
(1) Bulla « Supernae dispositionis » edita 3 Nonas Maii 1514.
(2) Bulla « Immensa » edita 11 Kal. Febr. 1587.
(3) Bulla « Onus » edita Idibus Maii 1591.
(4) Instructio circa modum servandi praescriptiones Conc. Trid., et Constit.
« Onus » Greg. XIV in processibus de eligendis Episcopis, edita an. 1627. — In
Conc. Trid. hac de re agitur ses>. VII, cap.. I; sess. XXIV, cap. 2; sess. XXV, cap. I.
(5) Bulla « Ad Apostolicae» edita 16 Kal. Nov. 1740, et « Gravissimum» edita
die 18 Ian. 1757.
(6) Bulla « Immortalis memoriae » edita 11 Kal. Oct. 1878.
Acta, Tom. XXXVI. fase. CDXXVII- 25