ASS 36 (1903-4), p. 458

mento, omni labe fuisse immunem; iam etiam originalem noxam,
hominum reparationem per Christum, evangelium, Ecclesiam,
ipsam denique perpetiendi legem admittant necesse est:
quibus omnibus, rationalismi et materialismi quidquid est radicitus
evellitur atque excutitur, manetque christianae sapientiae
laus custodiendae tuendaeque veritatis. — Ad haec, commune
hoc fidei hostibus vitium est, nostra praesertim aetate,
ad fidem eamdem facilius eradendam animis, ut auctoritatis
Ecclesiae, quin et cuiusvis in hominibus potestatis, reverentiam
et obedientiam abiiciant abiiciendamque inclament. Hinc anarchismi
exordia ; quo nihil rerum ordini, tum qui ex natura est
tum qui supra naturam, infestius ac pestilentius. Iamvero banc
quoque pestem, publicae pariter et christianae rei funestissimam,
immaculati Deiparae conceptus delet dogma ; quo nempe
cogimur eam Ecclesiae tribuere potestatem cui non voluntatem
animi tantum, sed mentem etiam subiici necesse est; siquidem
ex huiusmodi subiectione rationis christiana plebs Deiparam
concinit : Tota pulchra es. Maria, et macula originalis non est
in te (1). — Sic porro rursum conficitur Virgini augustae hoc
dari merito ab Ecclesia, cunctas haereses solam interemisse in
universo mundo.
Quod si fides, ut inquit Apostolus, nihil est aliud nisi sperandarum
substantia rerum (2); facile quisque dabit immaculata
Virginis conceptione confirmari simul fidem, simul ad spem
nos erigi. Eo sane vel magis quia Virgo ipsa expers primaevae
labis fuit quod Christi mater futura erat; Christi autem
mater fuit, ut nobis aeternorum bonorum spes redintegraretur.
Iam ut caritatem in Deum tacitam nunc relinquamus, ecquis
Immaculatae Virginis contemplatione non excitetur ad praeceptum
illud sancte custodiendum, quod Iesus per antonomasiam
suum dixit, scilicet ut diligamus invicem sicut ipse dilexit nos?
— Signum magnum, sic apostolus Ioannes demissum sibi divinitus
visum enarrat, signum magnum apparuit in caelo : Mulier
amieta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona
stellarum duodecim (3). Nullus autem ignorat, mulierem
illam, Virginem Mariam significasse, quae caput nostrum integra
peperit. Sequitur porro Apostolus: Et in utero habens,

(1) Grad. Miss, in festo Imm. Concept.
(2) Hebr. XI, 1.
(3) Apoc XII, i.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.