ASS 36 (1903-4), p. 459

clamabat parturiens, et crueiabatur ut pariat (1). Vidit igitur
Ioannes sanctissimam Dei Matrem aeterna iam beatitate fruentem,
et tamen ex arcano quodam partu laborantem. Quonam
autem partu ? Nostrum plane, qui exilio adhuc detenti, ad perfectam
Dei caritatem sempiternamque felicitatem gignendi adhuc
sumus. Parientis vero labor studium atque amorem indicat, quo
Virgo, in caelesti sede, vigilat assiduaque prece contendit ut
electorum numerus expleatur.
Eamdem hanc caritatem ut omnes nitantur assequi quotquot
ubique christiano nomine censentur vehementer optamus,
occasione hac praesertim arrepta immaculati Deiparae conceptus
solemnius celebrandi. Quam modo acriter efferateque Christus
impetitur atque ab eo condita religio sanctissima ! quam
idcirco praesens multis periculum iniicitur, ne, gliscentibus erroribus
ducti, a fide desciscant! Itaque quise existimat stare,
videat ne cadat (2). Simul vero prece et obsecratione humili
utantur omnes ad Deum, conciliatrice Deipara, ut qui a vero
aberraverint resipiscant. Experiendo quippe novimus eiusmodi
precem, quae caritate funditur et Virginis sanctae imploratione
fulcitur, irritam fuisse numquam. Equidem oppugnari Ecclesiam
neque in posterum unquam cessabitur: Nam oportet et
haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (3).
Sed nec Virgo ipsa cessabit nostris adesse rebus ut ut difficillimis,
pugnamque prosequi iam inde a conceptu pugnatam, ut
quotidie iterare liceat illud : Hodie contritum est ab ea caput
serpentis antiqui (4).
Utque caelestium gratiarum munera, solito abundantius,
nos iuvent ad imitationem beatissimae Virginis cum honoribus
coniungendam, quos illi ampliores hunc totum annum tribuendus;
atque ita propositum facilius assequamur instaurandi
omnia in Christo : exemplo Decessorum usi quum Pontificatum
mirent, indulgentiam extra ordinem, instar Iubilaei, orbi catholico
impertiri decrevimus.
Quamobrem de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum
apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque
solvendi potestate, quam Nobis Dominus, licet indignis,

(1) Apoc. XII, 2.
(2) I. Cor. X, 12.
(3) I. Gor. XI, 19.
(4) Off. Imm. Conc. in II. Vesp. ad Magnif.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.