ASS 36 (1903-4), p. 460

contulit; universis et singulis utriusque sexus christifidelibus
in alma Urbe Nostra degentibus vel ad eam advenientibus, qui
unam e quatuor Basilicis patriarchalibus, a Dominica prima
Quadragesimae, nempe a die xxi februarii, usque ad diem n iunii
inclusive, qui erit solemnitas SSmi Corporis Christi, ter visitaverint;
ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae
atque huius Apostolicae Sedis libertate et exaltatione, pro
extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro
christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace
et unitate, iuxtaque mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint
; ac semel, intra praefatum tempus, esurialibus tantum
cibis utentes ieiunaverint, praeter dies in quadragesimali indulto
non comprehensos ; et, peccata sua confessi, sanctissimum Eucharistiae
sacramentum susceperint; ceteris vero ubicumque,
extra praedictam Urbem degentibus, qui ecclesiam cathedralem,
si sit eo loci, vel parochialem aut, si parochialis desit, principalem,
supra dicto tempore vel per tres menses etiam non
continuos, Ordinariorum arbitrio, pro fidelium commodo, praecise
designandos, ante tamen diem VIII mensis decembris, ter
visitaverint; aliaque recensita opera devote peregerint; plenissimam
omnium peccatorum suorum indulgentiam concedimus
et impertimus; annuentes insuper ut eiusmodi indulgentia, semel
tantum lucranda, animabus, quae Deo caritate coniunctae
ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit
et valeat.

Concedimus praeterea ut navigantes atque iter agentes,
quum primum ad sua domicilia se receperint, operibus supra
notatis peractis, eamdem indulgentiam possint consequi.
Confessariis autem, actu approbatis a propriis Ordinariis,
potestatem facimus ut praedicta opera, a Nobis iniuncta, in alia
pietatis opera commutare valeant in favorem Regularium utriusque
sexus, nec non aliorum quorumcumque qui ea praestare
nequiverint, cum facultate etiam dispensandi super Communione
cum pueris, qui ad eamdem suscipiendam nondum fuerint
admissi.
Insuper omnibus et singulis christifidelibus tam laicis quam
ecclesiasticis sive saecularibus sive regularibus cuiusvis ordinis
et instituti, etiam specialiter nominandi, licentiam concedimus
et facultatem ut sibi, ad hunc effectum, eligere possint quemcumque
presbyterum tam regularem quam saecularem, ex< actu

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.