ASS 36 (1903-4), p. 493

STRIGONIEN, SEU CASSOVIEN.
Decretum Beatificationis seu declarationis Martyrii Venerabilium Servorum Dei Marci
Crisini canonici Strigoniensis, Stephani Pongracz, Melchioris Grodecz, sacerdotum
e Societate Iesu.

SUPER DUBIO

« An constet de martyrio eiusque causa, itemque de signis seu
miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum,
de quo agitur ».

Effusus diu lateque Christi martyrum sanguis tam illustrem
Ecclesiae historiam comparavit, ut huic aemulae caelestis Hierusalem
commode possint verba regii vatis aptari : « Gloriosa
dicta sunt de te eivitas Dei». Dum vero, ut habet Augustinus,
« sanguine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur »,
(Serm. 41 de Pass. Dom.) recordatio illa invictae fortitudinis
atque constantiae ad fidem roborandam, ad fovendam pietatem
mire conducit, excitatque memoriam Paulinae sententiae: « non
sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam,
quae revelabitur in nobis ». Eorum ingenti numero, unde admirabilis
huiusmodi historia coalescit, tres hodie adiiciuntur,
Cassoviae ab haereticis in odium religionis perempti an.MDCXIX.
Sunt autem hi Marcus Crisinus canonicus Strigoniensis, Stephanus
Pongraczius et Melchior Grodeczius, ambo sacerdotes e
Societate Iesu.
Marcus Crisinus, Romae olim Collegii Germanici alumnus,
deinde in Graecensi Academia philosophiae doctor, vitae modestia,
gravitate morum et studio religionis eluxit. Is, quum
aliquot annos Strigoniensi Seminario magna eruditionis et virtutis
laude praefuisset, in Canonicorum eius loci collegium adscitus
est. Inde dimissus, ut Seminarii Hungarici curam susciperet,
quum in id negotii diligentissime incumberet, nactus est
occasionem martyrii ex Germanico bello ab haereticis excitato
saeculo XVII, atque adeo ex Bohémica illa perduellione anni
MDCXVIII, quae brevi Moraviam, Lusatiam, Silesiam, Hungariam,
ipsamque Austriam in perfidiae societatem traxit.
Ineunte mense Septembri anni MDCXVIII, quum percrebuisset
rumor imminere Cassoviae copias haereticorum, horumque
excitata factio in seditionem erumperet, divexans maxime
sacerdotes, Marcus Crisinus accessit patribus Stephano Pon-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.