ASS 37 (1904-5), p. 566
gios bene de re sacra vel publica méritos viros, ceteros exemplo
rapiunt ad idem laudis honorisque spatium decurrendum.
Hoc quidem sapienti consilio Romani Pontifices Decessores
Nostri Equestres Ordines, quasi gloriae stimulos, singulari
studio prosequuti sunt, horumque alios instituere, alios iam
institutos, vel prístino decori restituerunt, vel novis ac potioribus
privilegiis ditarunt.
Nunc autem cum peropportunum visum sit gravibus de
causis quaedam immutare de nonnullis Equestribus Pontificiis
Ordinibus, nempe de Ordine Sancti Silvestri Papae sive Militiae
auratae, ac de Ordine Militiae Iesu Cristi, Nos collatis
consiliis cum dilecto filio Nostro Aloisio S. R. Ecclesiae Diacono
Cardinali Macchi, a Brevibus Apostolicis Litteris Secretario,
et Pontificiae Sedis Equestrium Ordinum Magno Cancellario,
omnibus rei momentis attente ac sedulo perpensis,
ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris haec quae
infrascripta sunt decernenda existimavimus.
Neminem latet Ordinem Militiae auratae, sive ab aureo
calcari, inter vetustissimos iure esse enumerandum : Constantino
enim Magno Imperatore, Silvester PP. I sanctae memoriae
Decessor Noster, auctor illius fuisse dicitur. Hic priscis
potissimum temporibus a Decessoribus Nostris magno semper
in honore habitus est; sed postea rerum humanarum ac
temporum vicissitudine de veteri splendore ac dignitate excidit.
Illum per Apostolicas Literas die xxxr mensis Octobris
anno MDCCCXXXXI eadem hac forma datas Gregorius PP. XVI
rec. mem. Decessor Noster ad pristinum decus curavit revocandum:
ipsi vero titulum Sancto Silvestro Papa tribui iussit
atque exinde novum quasi constituit Equestrem Ordinem Sancti
Silvestri Papae, sive auratae Militiae appellatum. Eundem
Ordinem duabus tantum constare classibus praescripsit Commendatorum,
et Equitum, sed in praesens iustae et rationabiles
causae suadent ut etiam Equester Ordo Sancti Silvestri,
non minus atque Ordines Gregorianus et Pianus tribus in po-