ASS 37 (1904-5), p. 567
sterum classibus constet, Equitum scilicet, Commendatorum,
et Equitum a Magna Cruce. Nos itaque superiorem illam
classem Ordini Sancti Silvestri tribuentes, eundem a Militia
aurata penitus seiungendum esse arbitramur: ne vero nobilissimi
Ordinis Militiae auratae memoriam aetas obliteret, et
ipsam Militiam in distinctum Equestrem coetum de integro
constituendam edicimus.
Quae cum ita sint, hisce Literis, auctoritate Nostra, perpetuum
in modum decernimus ac mandamus ut Equester Ordo
Sancti Silvestri Papae, ab illo Militiae auratae omnino separetur,
atque alterum ab altero, per praesentes, ita seiungimus,
ut duo diversi ac distincti in posterum Ordines exinde efformentur,
alter a Sancto Silvestro Papa appellandus, et alter
a Militia aurata sive aureo ex calcari. Ordo Sancti Silvestri,
non aliter ac Pontificii Ordines supradicti Gregorianus et Pianus
tribus constet classibus, nempe Equitum sive tertia, Commendatorum
sive secunda, et Equitum a Magna Cruce sive
prima classi. Crux Ordinis propria eadem esto atque hodierna
dempto aureo dependente calcari, sit videlicet aurea, octangula,
alba superficie, Imaginem Sancti Silvestri Papae in medio
adversa parte referens, aversa vero emblema Pontificium caeruleo
inclusum circulo, quo tum Gregorianae instaurationis,
cum hodiernae renovationis anni, aureis literis imprimantur
MDCCCXXXXI et MDCCCCV. Ipsa Crux argenteae stellae radiis
imposita Ordinis numisma sit. Similiter ruber ac niger sint
fasciae Ordinis propriae colores. Sit vestis nigri coloris tunica,
unico globulorum ordine ad extremas manicas et circa collum
villoso serico nigro ornata, ac phrygiis ex auro operibus distincta.
Femoralia nigra sunto, praelonga cum fascia ex auro.
Niger ex serico villoso galerus oblongus, duplici cuspide,
emblemate Pontificio ac parvo aurato flocco insignis. Ensi,
aurato cingulo innexo, capulus sit e concha albida, ornata
auro. Tum Crucis moduli ac numismatis, tum vestis opera
phrygia, tum galeri ornamenta pro vario Equitum gradu dif-