Can. 1411

Beneficia ecclesiastica dicuntur: 1° Consistorialia, quae in Consistorio conferri solent; cetera non consistorialia; 2° Saecularia vel religiosa, prout ad solos clericos saeculares vel solos clericos religiosos spectant; omnia autem beneficia, erecta extra ecclesias vel domus religiosorum, in dubio saecularia esse, praesumuntur; 3° Duplicia seu residentialia, vel simplicia seu non residentialia, prout, praeter officium beneficiale, adnexam habent, vel minus, obligationem residendi; 4° Manualia, temporaria seu amovibilia, vel perpetua seu inamovibilia, prout conferuntur revocabiliter vel in perpetuum; 5° Curata vel non curata, prout curam animarum adnexam habent vel non.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.