Can. 1412
Licet aliquam cum beneficiis similitudinem praeseferant, in iure tamen beneficii nomine non veniunt: 1° Vicariae paroeciales non in perpetuum erectae; 2° Cappellaniae laicales, quae scilicet erectae non sunt a competenti auctoritate ecclesiastica; 3° Coadiutoriae cum vel sine futura successione; 4° Pensiones personales; 5° Commenda temporaria, idest concessio redituum alicuius ecclesiae aut monasterii alicui facta ita ut, eo deficiente, reditus ipsi ad ecclesiam vel monasterium revertantur.