Can. 1419

Unio beneficiorum est: 1° Exstinctiva, cum aut ex suppressis duobus vel pluribus beneficiis novum atque unicum beneficium efficitur, aut unum vel plura ita alii uniuntur ut esse desinant; 2° Aeque principalis, cum unita beneficia remanent prout sunt, neque alterum alteri subiicitur; 3° Minus principalis, seu per subiectionem vel accessionem, cum beneficia remanent, sed unum aut plura alii tanquam accessorium principali subiiciuntur.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.