Can. 1420

§ 1. In unione exstinctiva, beneficio quod emergit aut remanet, omnia iura et onera exstinctorum competunt, et, si inter se componi nequeant, meliora ac favorabiliora.

§ 2. In aeque principali, quodlibet beneficium conservat suam naturam, iura et onera, sed, vi peractae unionis, uni eidemque clerico unitorum beneficiorum tituli conferri debent.

§ 3. In minus principali, beneficium accessorium sequitur principale, ita ut clericus, qui principale obtinet, eo ipso et accessorium consequatur atque utriusque onera implere debeat.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.