Can. 1657
§ 1. Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores, bonae famae; acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex necessitate.
§ 2. Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus, saltem in iure canonico.
§ 3. Religiosus admitti potest, nisi aliud in constitutionibus caveatur, in causis tantum in quibus vertitur utilitas suae religionis, de licentia tamen Superioris.