Can. 2001

§ 1. Causae martyrum sive procedant per viam ordinariam sive per extraordinariam non sunt cumulandae, sed unaquaeque singillatim tractanda est, nisi agatur de martyribus qui in eadem persecutione eodemque loco passi sunt.

§ 2. Id extendi quoque debet ad distinctos processus et discussiones quae in iis causis fieri praescribuntur inde a causae introductione usque ad finem.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.