Can. 2115
§ 1. Mandante Sanctissimo, exaretur a Secretario Sacrae Congregationis decretum, quo, nomine Summi Pontificis, authentice declaretur Servi Dei virtutes omnes in gradu heroico vel martyrium bene esse probata: quod decretum publicetur tempore et modo a Sanctissimo praescribendis.
§ 2. Publicato hoc decreto, Servus Dei nuncupari potest venerabilis; qui tamen titulus nullam publici cultus permissionem importat.