Can. 338
§ 1. Etiamsi Episcopi Coadiutorem habeant, tenentur lege personalis in dioecesi residentiae.
§ 2. Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, Conciliorum, quibus interesse debent, vel civilis officii suis ecclesiis legitime adiuncti, abesse possunt aequa de causa non ultra duos vel ad summum tres menses intra annum, sive continuos sive intermissos, dummodo cautum sit ne ex ipsorum absentia dioecesis quidquam detrimenti capiat: quod tamen tempus coniungi nequit sive cum tempore sibi concesso occasione suae promotionis, vel visitationis Sacrorum Liminum, vel assistentiae Concilio, sive cum tempore vacationum anni subsequentis.
§ 3. Ab ecclesia cathedrali ne absint tempore Adventus et Quadragesimae, diebus Nativitatis, Resurrectionis Domini, Pentecostes et Corporis Christi, nisi ex gravi et urgenti causa.
§ 4. Si ultra sex menses e dioecesi illegitime abfuerint, Episcopum Metropolita, ad normam can. 274, n. 4, Metropolitam antiquior Suffraganeus residens Sedi Apostolicae denuntiet.