Can. 351

§ 1. Iura Coadiutoris dati personae Episcopi desumantur ex litteris apostolicis, quibus constituitur.

§ 2. Nisi aliud in his litteris caveatur, Coadiutor qui datur Episcopo prorsus inhabili, habet omnia iura ac officia episcopalia; ceteri tantum possunt quantum Episcopus eisdem commiserit.

§ 3. Quae Coadiutor potest et vult exercere, Episcopus habitualiter alii ne deleget.

§ 4. Coadiutor, iusto impedimento non detentus, debet, quoties fuerit a Coadiuto requisitus, pontificalia et alias functiones obire, ad quas Episcopus ipse teneretur.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.