Can. 492
§ 1. Episcopi, non autem Vicarius Capitularis vel Vicarius Generalis, condere possunt Congregationes religiosas; sed eas ne condant neve condi sinant, inconsulta Sede Apostolica; quod si agatur de tertiariis in communi viventibus, requiritur praeterea ut a supremo Moderatore primi Ordinis suae religioni aggregentur.
§ 2. Congregatio iuris dioecesani, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, remanet dioecesana, Ordinariorum iurisdictioni ad normam iuris plane subiecta.
§ 3. Nec nomen nec habitus religionis iam constitutae assumi potest ab iis qui ad illam legitime non pertinent aut a nova religione.