Can. 588
§ 1. Toto studiorum curriculo religiosi committantur speciali curae Praefecti seu Magistri spiritus qui eorum animos ad vitam religiosam informet opportunis monitis, instructionibus atque exhortationibus.
§ 2. Praefectus vel Magister spiritus iis qualitatibus praeditus sit oportet, quae in Magistro novitiorum requiruntur ad normam can. 559, §§ 2, 3.
§ 3. Superiores vero sedulo invigilent ut ea quae can. 595 pro omnibus religiosis praescribuntur, in studiorum domo perfectissime observentur.