Can. 589

§ 1. Religiosi in inferioribus disciplinis rite instructi, in philosophiae studia saltem per biennium et sacrae theologiae saltem per quadriennium, doctrinae D. Thomae inhaerentes ad normam can. 1366, § 2, diligenter incumbant, secundum instructiones Apostolicae Sedis.

§ 2. Studiorum tempore magistris et alumnis officia ne imponantur quae a studio eos avocent vel scholam quoquo modo impediant; supremus autem Moderator et in casibus particularibus alii quoque Superiores possunt pro sua prudentia eos a nonnullis communitatis actibus, etiam a choro, praesertim nocturnis horis, eximere, quoties id studiis excolendis necessarium videatur.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.