Can. 622
§ 1. Alii omnes religiosi Congregationum iuris pontificii, sine peculiari Sanctae Sedis privilegio, stipem petere prohibentur; quibus, si hoc privilegium impetraverint, opus erit praeterea licentia scripto data ab Ordinario loci, nisi aliter in ipso privilegio cautum fuerit.
§ 2. Religiosi Congregationum iuris dioecesani stipem quaeritare nequaquam possunt sine licentia scripto data tum ab Ordinario loci in quo sita est eorum domus, tum ab Ordinario loci in quo stipem quaerere cupiunt.
§ 3. Religiosis, de Quibus in §§ 1 et 2 huius canonis, Ordinarii locorum licentiam quaeritandae stipis ne concedant, praesertim ubi sunt conventus regularium nomine et re mendicantium, nisi sibi constet de vera domus vel pii operis necessitate, cui alio modo occurri nequeat; quod si necessitati provideri possit stipe quaerenda intra locum seu districtum vel dioecesim in qua iidem commorantur, ampliorem licentiam ne largiantur.
§ 4. Sine authentico et recenti rescripto Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, Ordinarii latini nec sinant orientalem ullum cuiusvis ordinis et dignitatis in proprio territorio pecuniam colligere, nec suum subditum in orientales dioeceses ad eundem finem mittant.