Can. 646
§ 1. Ipso facto habendi sunt tanquam legitime dimissi religiosi: 1° Publici apostatae a fide catholica; 2° Religiosus, qui fugam arripuerit cum muliere; aut religiosa quae cum viro; 3° Attentantes aut contrahentes matrimonium aut etiam vinculum, ut aiunt, civile.
§ 2. In his casibus sufficit ut Superior maior cum suo Capitulo vel Consilio ad normam constitutionum emittat declarationem facti; curet autem probationes facti collectas in domus regestis asservare.