Can. 875
§ 1. In religione clericali exempta ad recipiendas confessiones professorum, novitiorum aliorumve de quibus in can. 514, § 1, iurisdictionem delegatam confert quoque proprius eorundem Superior, ad normam constitutionum; cui fas est eam concedere etiam sacerdotibus e clero saeculari aut alius religionis.
§ 2. In religione laicali exempta, Superior proponit confessarium, qui tamen iurisdictionem obtinere debet ab Ordinario loci, in quo religiosa domus reperitur.