Third Council of Carthage

Concilium Carthaginense III · AD 397 · Carthage

Canon 1 — Ut provinciales episcopi de pascha suum primatem inquirant.

Placuit igitur in principio, propter errorem qui saepe solet oboriri, ut omnes Africanae provinciae episcopi observationem diei paschalis ab Ecclesia Carthaginensi curent accipere.

Canon 2 — Ut per singulos annos concilium fiat.

Similiter placuit ut propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe veterascunt, singulis quibusque annis concilium convocetur, ad quod omnes provinciae quae primas sedes habent, de conciliis suis binos aut quantos elegerint episcopos legatos mittant; ut et minus invidiosi minusque hospitibus sumptuosi existant, et in congregato conventu plena possit esse auctoritas: de Tripoli autem propter inopiam episcoporum unus episcopus veniat.

Canon 3 — Ut episcopus priusquam ordinetur canones agnoscat.

Item placuit, ut ordinandis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteant.

Canon 4 — Ut levitae et virgines ante viginti quinque annos non consecrentur.

Item placuit, ut ante viginti quinque annos aetatis nec diacones ordinentur, nec virgines consecrentur, et ut lectores populum non salutent.

Canon 5 — Ut sacramentum catechumenis non praebeatur.

Item placuit, ut etiam per solemnissimos paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nisi solitum salis; quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec catechumenos oportet mutare.

Canon 6 — Ut mortuis baptismus vel eucharistia non detur.

Item placuit, ut corporibus defunctorum eucharistia non detur; dictum est enim a Domino: Accipite et edite: cadavera autem nec accipere possunt nec edere. Deinde cavendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, quibus nec eucharistiam dari animadverterit.

Note Eucharistic Communion: Printed "can. 5" (on catechumens); probably can. 6, against giving the Eucharist to the dead.

Canon 7 — Ut si episcopus accusatur, ubi vel infra quod tempus examinetur.

Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primates provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam primae sedis litteris evocatus die statuta minime occurrerit, hoc est intra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit: quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem; verumtamen diu post mensem secundum non communicet donec purgetur. Si autem nec ad concilium universale anniversarium occurrere voluerit ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur; tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia vel parochia communicet: accusator autem ejus si nunquam diebus causae dicendae defuerit a communione non removeatur; si vero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communionem episcopo, ipse removeatur a communione accusator, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero placuit, ut cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas non tamen si ecclesiasticas asserere voluerit.

Canon 8 — De presbyteris et diaconibus, quanti episcopi eos audiant.

Si autem presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, una secum in presbyteri nomine episcopi sex, in diaconi tres, ipsorum causam discutiant, eadem dierum et dilatione et a communione remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos qui accusantur forma servata. Reliquorum autem clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat.

Canon 9 — Ut clerici publica judicia non appellent.

Item placuit, ut quisquis episcoporum, presbyterorum et diaconorum seu clericorum, cum in Ecclesia ei fuerit crimen institutum vel civilis causa fuerit commota, si relicto judicio ecclesiastico publicis judiciis purgari voluerit, etiam si pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat; et hoc in criminali actione: in civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit. Cui enim ad eligendos judices undique Ecclesiae patet auctoritas, ipse se indignum Ecclesiae consortio judicat, qui de universa Ecclesia male sentiendo de judicio saeculari poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causas Apostolus etiam ad Ecclesiam deferri atque ibi determinari praecipiat.

Canon 10 — Si quisque ab aliis judicibus ecclesiasticis ad alios fuerit, non obesse prioribus si diversa sententia proferatur.

Hoc etiam placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos ubi est major auctoritas fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint vel inimico animo judicasse vel aliqua cupiditate aut gratia depravati: sane si ex consensu partium judices electi fuerint, etiam a pauciori numero quam constitutum est non liceat provocari.

Canon 11 — Ut filii clericorum ad spectacula non accedant.

Ut filii sacerdotum vel clericorum spectacula saecularia non exhibeant, sed nec spectent, quandoquidem ab spectando etiam omnes laici prohibeantur; semper enim Christianis omnibus hoc interdictum est, ut ubi blasphemiae sunt non accedant.

Canon 12 — Ut filii clericorum matrimoniis infidelium non socientur.

Item placuit, ut filii vel filiae episcoporum vel quorumlibet clericorum Gentilibus vel haereticis aut schismaticis matrimonio non conjungantur.

Canon 13 — Ut clerici de rebus suis nihil infidelibus conferant.

Ut episcopi vel clerici in eos qui catholici Christiani non sunt, etiam si consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum nihil conferant.

Canon 14 — Ut clerici filios suos a sua potestate exire non sinant, nisi aetate et moribus comprobatis.

Ut episcopi vel clerici filios suos a sua potestate per mancipationem exire non sinant, nisi de moriribus eorum fuerint et de aetate securi, ut possint ad eos jam propria pertinere peccata.

Canon 15 — Ut clerici non sint conductores vel negotiatores.

Item placuit, ut episcopi, presbyteri et diaconi vel clerici non sint conductores aut procuratores privatorum, neque ullo turpi vel inhonesto negotio victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.

Canon 16 — Ut nullus clericus sit usurarius.

Ut nullus clericorum amplius recipiat, quam cuiquam quod accommodaverit: si pecuniam, pecuniam accipiat: si speciem, speciem: quantum dederit accipiat: et quidquid aliud, tantum quantum dederit.

Canon 17 — Ut cum clericis extraneae feminae non cohabitent.

Ut cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae matres, aviae et materterae, amitae, sorores et filiae fratrum aut sororum, et quaecunque ex familia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, jam cum eis habitabant, vel si filii eorum jam ordinatis parentibus uxores acceperunt, aut servis non habentibus in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit.

Canon 18 — Ut clerici non ordinentur nisi omnes qui cum eis sunt fideles existant.

Ut episcopi et presbyteri et diaconi non ordinentur priusquam omnes qui sunt in domo eorum Christianos catholicos fecerint.

Canon 19 — Ut clerici cum ad pubertatem venerint aut conjugium aut castitatem profiteantur.

Placuit ut lectores, cum ad annos pubertatis venerint, cogantur aut uxores ducere aut continentiam profiteri

Canon 20 — Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet.

Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in dioecesim collegae sui.

Canon 21 — Ut nullus episcopus alienum clericum audeat retinere vel ordinare.

Ut clericum alienum, nisi concedente ejus episcopo, nemo audeat retinere vel promovere in ecclesia sibi credita: clericorum autem nomen etiam lectores et psalmistae et ostiarii retinent.

Canon 22 — Ut nullus clericus ordinetur, nisi fuerit vitae probabilis.

Ut nullus ordinetur clericus, nisi probatus vel episcoporum examine vel populi testimonio.

Canon 23 — De precibus et orationibus.

Ut nemo in precibus vel Patrem pro Filio, vel Filium pro Patre nominet; et cum altari assistitur semper ad Patrem dirigatur oratio; et quicunque sibi preces aliunde describit, non eis utatur, nisi prius eas cum instructionibus fratribus contulerit.

Canon 24 — Ut in sacrificio panis et calix offeratur.

Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam ipse Dominus tradidit, hoc est panis et vinum aquae mistum, nec amplius in primitiis offeratur, quam de uvis et frumentis.

Canon 25 — Ne clerici vel continentes ad virgines vel viduas soli habeant accessum.

Ut clerici vel continentes ad viduas vel virgines nisi ex jussu vel permissu episcoporum aut presbyterorum non accedant, et hoc non soli faciant, sed cum conclericis vel cum his cum quibus episcopus aut presbyter jusserit; nec ipsi episcopi aut presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas, sed ubi aut clerici praesentes sunt aut graves aliqui Christiani.

Canon 26 — Ut primae sedis episcopus princeps sacerdotum non appelletur.

Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.

Canon 27 — Ut clerici tabernas non ingrediantur.

Ut clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate.

Canon 28 — Ut episcopus sine formata metropolitani longius non proficiscatur.

Ut episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo suae cujusque provinciae, ut ab eo praecipue possit sumere formatam vel commendationem.

Canon 29 — Ut missa a jejuris celebretur.

Ut sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur; nam si aliquorum pomeridiano tempore defunctorum, sive episcoporum sive caeterorum, commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt jam pransi inveniuntur.

Canon 30 — Ut nullus in ecclesia convivetur.

Ut nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant: populi etiam ab hujusmodi conviviis quantum fieri potest prohibeantur.

Canon 31 — Ut poenitentibus juxta peccatum modus poenitentiae detur.

Ut poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.

Canon 32 — Ut presbyter praeter jussum vel absentiam episcopi non reconciliet poenitentem.

Ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentia episcopi necessitate cogente: cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit; ante absidam manus ei imponatur.

Canon 33 — De custodia sacrarum virginum.

Ut virgines sacrae, si a parentibus a quibus custodiebantur privatae fuerint, episcopi providentia vel presbyteri ubi episcopus absens est, monasterio virginum vel gravioribus feminis commendentur, ut simul habitantes invicem se custodiant, ne passim vagando Ecclesiae laedant opinionem.

Canon 34 — De baptizandis aegrotis qui jam loqui non possunt.

Ut aegrotantes si pro se respondere non possunt, cum voluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizentur.

Canon 35 — Ut apostaticis et scenicis conversis reconciliatio non negetur.

Ut scenicis atque histrionibus caeterisque hujusmodi personis, vel apostaticis conversis vel reversis ad Deum gratia vel reconciliatio non negetur.

Canon 36 — Ut presbyter chrisma non conficiat.

Ut presbyter non consulto episcopo virgines non consecret; chrisma vero nunquam conficiat.

Canon 37 — Ut clerici sine necessitate in aliena civitate non immorentur.

Ut clerici in aliena civitate non immorentur, nisi causas eorum justas episcopus loci vel presbyteres locorum perviderint.

Canon 38 — Ut non liceat fieri translationes episcoporum.

Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes vel translationes episcoporum: nam Crisconius Villaregiensis episcopus, plebe sua derelicta, Tubuniensem invasit ecclesiam, cujusque in hodie commonitus secundum quod statutum fuerat, relinquere eamdem quam invaserat plebem contempsit. Adversus istum quae pronuntiata fuerant confirmata quidem audivimus; sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam: quoniam necessitate ipsa cogente, liberum nobis sit rectorem provinciae secundum statuta gloriosissimorum principum adversus illum adire, ut qui miti admonitioni sanctitatis vetrae acquiescere noluit et emendare illicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae non aestimabitur appetitus si a vestra charitate modeste conventus recedere detrectaverit, cum fuerit suo contemptu et contumacia, faciente etiam auctoritate judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis episcopis dictum est: Justum est, placet.

Canon 39 — Ut non praesumant duo episcopi ordinare pontificem.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis mandatum est, ut quia proxime fratres nostri Numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt pontificem, non nisi a duodecim censeatis episcoporum celebrari ordinationes. Aurelius episcopus dixit: Forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint a metropolitano ordinati, ad episcopum ordinandum; propterea quia in Tripoli forte et in Arzuge interjacere videantur barbarae gentes; nam et in Tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque tantum et possunt de ipso numero forte vel duo necessitate aliqua occupari, difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere: nunquid debet hoc ipsum impedimento esse ecclesiasticae utilitati? Nam et in hac Ecclesia, ad quam dignata est sanctitas vestra convenire, crebro ac pene per diem dominicam ordinandos habemus: nunquidnam frequenter potero duodecim vel decem vel non multo minus advocare episcopos? sed facile est mihi duos adjungere meae parvitati vicinos: quapropter cernit mecum charitas vestra hoc ipsum observari non posse.

Canon 40 — Ut dum episcopus eligitur si contradictores habeat, quinque sacerdotes conveniant.

Et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres jam, sed postulentur ad numerum supradictorum duo vel tres, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur primo personae contradicentium, postremo illa etiam quae objiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.

Canon 41 — Ut per singulos annos convenientes episcopi ad concilium etiam de paschali solemnitate a primate suo informentur.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Quoniam de concilio quaedam tractata noscuntur, addimus etiam de die paschae nobis esse mandatum, ut de Ecclesia semper Carthaginensi, sicut praedictum est, instruamur et non sub angusto temporis spatio. Aurelius episcopus dixit: Si sanctitati vestrae videtur, quoniam nos spopondisse jam superius meminimus ut singulis quibusque annis ad tractandum conveniamus, et cum convenerimus in unum, tunc divulgabitur sanctus paschae dies per legatos qui adfuerint concilio. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Nunc de praesenti coetu petimus ut litteris provinciam nostram de hac die informare dignemini. Aurelius episcopus dixit: Ita fiat necesse est.

Canon 42 — Ut non accipiat alium episcopum plebs quae in dioecesim semper subjacuit.

Epigonius episcopus dixit: Multis conciliis hoc statutum est a coetu sacerdotali, ut plebes quae in dioecesibus ab episcopis retinentur, quae episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate ejus episcopi a quo tenentur proprios accipiant rectores, id est episcopos: at vero quia nonnulli, dominatu quodam adepto, communionem fratrum abhorrent, vel certe cum depravati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum vindicant, quod plerique tumidi atque stolidi adversus episcopos suos cervices erigunt presbyteri, vel conviviis sibi conciliantes plebem vel certe persuasu maligno, ut illicito favore eosdem velint sibi collocare rectores, quod quidem insigne mentis tuae tenemus votum, frater religiose Aureli, quia haec saepe oppressisti non curando tales petitores, sed propter eorum malos cogitatus et prave concinnata concilia hoc dico: Non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesim semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit; quapropter si universo sanctissimo coetui placet, hoc quod prosecutus sum confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratres et consacerdotes nostri, prosecutioni non obsisto, sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor.

Canon 43 — Ut qui, plebe sua contempta, ad concilium venire detrectant et plebem et honorem amittant.

Circa eos sane qui fuerint concordes non solum circa Ecclesiam Carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consortium, sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures, blandi ad seducendum, vitiosae vitae homines, vel certe inflati et ab hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum et nonnunquam conventi ad concilium venire detrectant, sua forte ne prodantur flagitia metuentes; dico si placet circa hoc non tantum dioeceses non esse servandas, verum etiam et de propria Ecclesia, quae illis male faverit, omnimodo adnitendum ut etiam auctoritate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur: oportet enim ut qui universis fratribus ac toto concilio inhaeserit, non solum suam jure integro, sed et dioeceses possideat; at vero qui sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum dioeceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate ut rebelles. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Summa provisio sanctitatis tuae cohaesit mentibus singulorum, et puto omnium responsione ea quae prosequi dignatus es roboranda. Universi episcopi dixerunt: Placet, placet.

Canon 44 — Ut clericum alienum nullus sibi praesumat episcopus.

Epigonius episcopus dixit: In multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmandum a vestra prudentia, fratres beatissimi, ut clericum alienum nullus sibi praeripiat episcopus praeter ejus arbitrium cujus fuerit clericus. Dico autem Julianum, qui ingratus est Dei beneficiis per meam parvitatem in se collatis, ita temerarium et audacem exstitisse, ut eum qui a me baptizatus est, cum esset puer mihi ab eodem commendatus, cumque multis annis a me aleretur atque incresceret, hunc ut dixi baptizatum in Ecclesia mea per manum paupertatis meae, idem in dioecesi Appaliensi lector esse coeperat, imo annis ferme duobus legerat, nescio quo contemptu humilitatis meae idem Julianus arripuit, quem dicat quasi proprium civem sui loci Babtizaritani me inconsulto usurpare; nam et diaconum illum ordinavit: hoc scilicet pateat, haec licentia nobis, beatissimi fratres, si minus tam imprudens cohibeatur, ne se misceat communioni cujusquam. Numidius episcopus dixit. Si non postulata neque consulta tua dignatione id videtur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum vel indigne: quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione eumdem clericum quem fuerat ausus ordinare revocaverit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumaciae suae separatus a nobis excipiet judicium. Epigonius episcopus dixit: Aetate pater, ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis, frater et collega noster Victor, vult hanc petitionem generalem omnibus effici.

Canon 45 — Ut episcopus qui plures habet clericos ei qui eget ad ordinandum postulatus largiatur.

Aurelius episcopus dixit: Sermonem meum, admittite, fratres: contingit nonnunquam ut postulentur ab ecclesiis quae praepositis egent vel presbyteris vel episcopis, et tamen memor statutorum id sequor, ut conveniam episcopum ejus atque ei inculcem, quod ejus clericus a qualibet ecclesia postuletur: sed forte in hodierno non reluctati sunt, et ne quando contingat ut reluctentur, cum fuerint a me in hac causa postulati, quem scitis multarum ecclesiarum et ordinandorum curam sustinere, justum est ergo, ut quemlibet consacerdotum conveniam cum duobus e consortio nostro vel tribus testibus: si vero indevotus exstiterit, quid censet charitas vestra faciendum? ego enim cunctarum ecclesiarum dignatione Dei, ut scitis fratres, sollicitudinem sustineo. Numidius episcopus dixit: Fuit haec semper licentia huic sedi, ut unde vellet et de cujus nomine fuisset conventus, pro desiderio cujusquam Ecclesiae, ordinaret episcopum. Epigonius episcopus dixit: Bonitas sequestrat possibilitatem, minus enim praesumis, frater, cum te bonum et clementem reddis; habes enim hoc in arbitrio: satis est ut satisfaciat personae uniuscujusque episcopi in prima tantummodo conventione; si autem, quod licet huic sedi, vindicandum sibi fuerit arbitratus, necesse habes tu omnes ecclesias suffulcire: unde tibi non potestatem damus, sed tuae assignamus, ut liceat voluntati tuae et semper tenere quem voles, ut praepositos plebibus vel ecclesiis constituas qui fuerint postulati, et unde voles. Postumianus episcopus dixit: Deinde qui unum habuerit, nunquid debet illi unus ipse presbyter auferri? Aurelius episcopus dixit: Sed episcopus unus esse potest, per quem dignatione divina presbyteri multi constitui possint; unus autem episcopus difficile invenitur constituendus: quapropter si necessarium episcopus quis habuerit presbyterum, et unum, ut dixisti, frater, habuerit, etiam ipsum ad promotionem dare debebit. Postumianus episcopus dixit: Ergo si habet alius abundantes clericos, debet mihi alia plebs subvenire? Aurelius episcopus dixit: Sane, quomodo tu Ecclesiae alteri subveneris, persuadebitur illi qui plures habet clericos, ut unum tibi ordinandum largiatur.

Canon 46 — Ut episcopus in dioecesi factus solam eam teneat plebem in qua exstitit ordinatus.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Audivimus constitutum ut dioeceses non mereantur episcopos accipere, nisi consensu ejus sub quo fuerant constitutae; sed in provincia nostra, cum aliqui forte in dioecesi concedente eo episcopo in cujus potestate fuerant constitutae ordinati sunt episcopi, etiam dioeceses sibi vindicare: hoc et corrigi charitatis vestrae judicio et inhiberi debet de caetero. Epigonius episcopus dixit: Singulis episcopis servatum est quod decebat, ut ex massa dioecesium nulla carperetur ut proprium episcopum habuisset, nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Sufficiat enim si consenserit, ut eadem dioecesis permissa proprium tantum episcopum habeat, caeteras sibi non vindicet dioeceses, quae excepta de fasce multarum sola meruit honorem episcopatus suscipere. Aurelius episcopus dixit: Non dubito charitati vestrae omnium placere eum in dioecesi, concedente episcopo, qui matricem tenuit, solam eamdem retinere plebem in qua fuerit ordinatus.

Canon 47 — Ut praeter Scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum.

Sunt autem canonicae Scripturae, id est: 1. Genesis. 2. Exodus. 3. Leviticus. 4. Numeri. 5. Deuteronomium. 6. Jesu Nave. 7. Judicum. 8. Ruth. 9. Regnorum libri IV. 10. Paralipomenon libri II. 11. Job. 12. Psalterium Davidicum. 13. Salomonis libri V. 14. Libri XII prophetarum. 15. Esaias. 16. Jeremias. 17. Ezechiel. 18. Daniel. 19. Tobias. 20. Judith. 21. Esther. 22. Esdrae libri II. 23. Machabaeorum libri II. Novi autem Testamenti. 24. Evangeliorum libri IV. 25. Actuum apostolorum liber I. 26. Pauli apostoli Epistolae XIII; ejusdem ad Hebraeos I. 27. Petri II; Joannis III; Judae I; Jacobi I; Apocalypsis Joannis liber I. Fiunt igitur libri viginti et septem, ita ut de confirmando isto canone transmarinae Ecclesiae consulantur. Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.

Canon 48 — De baptizatis a Donatistis.

De Donatistis placuit, ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium et Simplicianum de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt judicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illis error impediat ne promoveantur sacri altaris ministri. Quibus insertis, Honoratus et Urbanus episcopi legati provinciae Mauritaniae Sitiphensis dixerunt: Jam dudum cum apud sanctitatem vestram allegaremus scripta, dilati sumus ea contemplatione quod fratres nostri advenire possent de Numidia legati; sed quia non parvi dies sunt quibus exspectati minime venerunt; ultra praetermittere, quae nobis mandata sunt a nostris coepiscopis non oportet; atque ideo fratres suggestionem nostram libenter admittite. De fide enim Nicaeni tractatus audivimus, verum et de sacrificiis inhibendis post prandium, ut a jejunis sicut dictum est offerantur, et tunc et nunc firmatum est.

Canon 49 — De his qui nihil habentes in ecclesiis ordinantur.

Placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus vel clericatus sui agros vel quaecunque praedia nomini suo comparant, tanquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti in Ecclesiam eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicujus vel successione cognationis venerit, faciant inde quod eorum proposito congruit; quod si a suo proposito retrorsum exorbitaverint honore ecclesiastico indigni, tanquam reprobi judicentur.

Canon 50 — Ut gesta concilii episcoporum subscriptionibus confirmentur.

Aurelius episcopus dixit: Quoniam igitur universa arbitror fuisse tractata, si omnia cum animo vestro convenerint, sermone vestro cuncta roborate. Universi episcopi dixerunt: Omnibus nobis haec placuerunt, et haec nostra subscriptione firmabimus, Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginis huic decreto consensi, et relecto subscripsi. Epigonius episcopus plebis Bullensis regionis subscripsi. Augustinus episcopus plebis Hipponensium regionum subscripsi. Similiter et omnes episcopi quadraginta quatuor subscripserunt.

PL 84 (Hispana, Concilia Africae), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8222) via the CatholicCorpus mirror

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.