Roman Synod of 898 under John IX

Concilium Romanum (sub Joanne IX) · AD 898 · Rome

Canon 8

Sergium, Benedictum, atque Marinum, dudum presbyteros sanctae Romanae ecclesiae seu Leonem, Paschalem, et Joannem, dudum diaconos sanctae sedis apostolicae juste, et canonice damnatos, et a gremio sanctae Dei ecclesiae sequestratos, si aliquis homo, sacratissimis auctoritatibus fractis, illos inter ecclesiasticos viros, nobis inconsultis, habere voluerit, aut in ipsos gradus, quibus canonica auctoritate privati sunt, reducere quoquomodo aliquando maluerit, sive eos sacerdotes vocare, aut habere tentaverit, sciat se fore anathemate percussum a Patre, Filio, sanctoque Spiritu, tanquam qui sanctorum canonum violator extiterit.

Mansi XVIII, J. D. Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, t. XVIII (Venice 1773; Welter reprint), Internet Archive OCR (item labelled "17A-18A")

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.